Proxima sideribus tellus Erymanthidos Vrsae
me tenet, adstricto terra perusta gelu.
Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes
uix satis et noti nomina pauca loci.
ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
Heu quam uicina est ultima terra mihi!
At longe patria est, longe carissima coniunx,
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
corpore: sunt animo cuncta uidenda meo.
Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum,
acceduntque suis singula facta locis.
Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.
Illa meos casus ingrauat, illa leuat:
ingrauat hoc, quod abest; leuat hoc, quod praestat amorem
inpositumque sibi firma tuetur onus.
Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
dicere quos cupio nomine quemque suo.
Sed timor officium cautus compescit, et ipsos
in nostro poni carmine nolle puto.
Ante uolebatis, gratique erat instar honoris,
uersibus in nostris nomina uestra legi.
Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
alloquar, et nulli causa timoris ero.
Nec meus indicio latitantes uersus amicos
protrahit. Occulte siquis amabat, amet.
Scite tamen, quamuis longe regione remotus
absim, uos animo semper adesse meo.
Et qua quisque potest, aliqua mala nostra leuate,
fidam proiecto neue negate manum.
Prospera sic maneat uobis fortuna, nec umquam
contacti simili sorte rogetis idem.