CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Tristia — Liber III — II

latín

Ergo erat in fatis Scythiam quoque uisere nostris,
quaeque Lycaonio terra sub axe iacet:
nec uos, Pierides, nec stirps Letoia, uestro
docta sacerdoti turba tulistis opem.
Nec mihi, quod lusi uero sine crimine, prodest,
quodque magis uita Musa iocata mea est:
plurima sed pelago terraque pericula passum
ustus ab assiduo frigore Pontus habet.
Quique, fugax rerum securaque in otia natus,
mollis et inpatiens ante laboris eram,
ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
perdere, diuersae nec potuere uiae;
sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo
accepit uires, uixque ferenda tulit.
Dum tamen et terris dubius iactabar et undis,
fallebat curas aegraque corda labor:
ut uia finita est et opus requieuit eundi,
et poenae tellus est mihi tacta meae,
nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
lumine, de uerna quam niue manat aqua.
Roma domusque subit desideriumque locorum,
quicquid et amissa restat in urbe mei.
Ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri
ianua, sed nullo tempore aperta fuit?
Cur ego tot gladios fugi totiensque minata
obruit infelix nulla procella caput?
Di, quos experior nimium constanter iniquos,
participes irae quos deus unus habet,
exstimulate, precor, cessantia fata meique
interitus clausas esse uetate fores!

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Tristia — Liber III — ITristia — Liber III — III →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Tristia — Liber III — II
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-tristia-liber-iii-ii--publius-ovidius-naso-df37c2
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Tristia — Liber III — II», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-tristia-liber-iii-ii--publius-ovidius-naso-df37c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.