CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXXIII. O magna res

latín

1a.O magna res,
que in nullo constituto latuit,
ita quod non est facta
nec creata ab ullo,
sed in se ipsa permanet.

1b.O vita,
que surrexisti in aurora,
in qua magnus rex sapientiam,
que in antiquo
apud virum sapientem fuit,
misericorditer manifestavit,
quia mulier per foramen antiqui perditoris
mortem intravit.

2a.O luctus, ach meror, he planctus,
qui in muliere edificati sunt!

2b.O aurora, hec abluisti
in forma prime coste.

3a.O feminea forma, soror sapientie,
quam gloriosa es,
quoniam fortissima vita
in te surrexit,
quam mors numquam suffocabit.

3b.Te sapientia erexit,
ita quod omnes creature
per te ornate sunt
in meliorem partem,
quam in primo acciperent.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXXII. O factura deiSymphonia harmoniae caelestium revelationum — V. O quam mirabilis →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXXIII. O magna res
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxxi--hildegardis-bingensis-d9ba17
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXXIII. O magna res», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxxi--hildegardis-bingensis-d9ba17.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.