CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXX. O verbum patris

latín

O verbum patris,
tu lumen prime aurore
in circulo rote es
omnia in divina vi operans.

O tu prescientia dei,
omnia opera tua previdisti,
sicut voluisti,
ita ut in medio potentie tue latuit,
quia omnia prescivisti.

Et operatus es
quasi in similitudine rote
cuncta circueuntis,
que inicium non accepit
nec in fine prostrata est.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXVI. O dulcissime amator Symphonia virginumSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LXXI. O fili dilectissime →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXX. O verbum patris
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxx--hildegardis-bingensis-d64981
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXX. O verbum patris», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxx--hildegardis-bingensis-d64981.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.