CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXV. Cum vox sanguinis Ymnus

latín

1. Cum vox sanguinis
Ursule et innocentis turbe eius
ante thronum dei sonuit,
antiqua prophetia venit
per radicem Mambre in vera ostensione trinitatis
et dixit:

2. Iste sanguis nos tangit,
nunc omnes gaudeamus.

3. Et postea venit congregatio agni,
per arietem in spinis pendentem
et dixit:

4. Laus sit in Ierusalem
per ruborem huius sanguinis.

5. Deinde venit sacrificium vituli,
quod vetus lex ostendebat,
sacrificium laudis, circumamicta varietate,
et que faciem dei Moysi obnubilabat,
dorsum illi ostendens.

6. Hoc sunt sacerdotes,
qui per linguas suas deum ostendunt
et perfecte eum videre non possunt.

7. Et dixerunt:
O nobilissima turba,
virgo ista que in terris Ursula vocatur
in summis Columba nominatur,
quia innocentem turbam ad se collegit.

8. O ecclesia, tu es laudabilis
in ista turba.

9. Turba magna, quam imcombustus rubus,
quem Moyses viderat, significat,
et quam deus in prima radice plantaverat
in homine, quem de limo formaverat,
ut sine commixtione viri viveret,
cum clarissima voce clamavit
in purissimo auro, thopazio
et saphiro circumamicta in auro.

10. Nunc gaudeant omnes celi,
et omnes populi cum illis ornentur.
Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXIX. Laus trinitatiSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LXVI. O dulcissime amator Symphonia virginum →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXV. Cum vox sanguinis Ymnus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxv--hildegardis-bingensis-d66619
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXV. Cum vox sanguinis Ymnus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxv--hildegardis-bingensis-d66619.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.