CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXI. O Euchari, in leta via Sequentia de sancto Euchario

latín

1a. O Euchari,
in leta via ambulasti,
ubi cum filio dei mansisti
illum tangendo
et miracula eius, que fecit, videndo.

1b. Tu eum perfecte amasti,
cum sodales tui exterriti erant,
pro eo, quod homines erant
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.

2a. Tu autem in ardente amore plene caritatis
illum amplexus es,
cum manipulos preceptorum eius
ad te collegisti.

2b. O Euchari,
valde beatus fuisti,
cum verbum dei te in igne columbe imbuit.
Ubi tu quasi aurora illuminatus es
et sic fundamentum ecclesie
edificasti.

3a. Et in pectore tuo
choruscat dies,
in quo tria tabernacula
supra marmoream columpnam stant
in civitate dei.

3b. Per os tuum ecclesia ruminat
vetus et novum vinum,
videlicet poculum sanctitatis.

4a. Sed et in tua doctrina
ecclesia effecta est racionalis,
ita quod supra montes clamavit,
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.

4b. Nunc in tua clara voce
filium dei ora pro hac turba,
ne in cerimoniis dei deficiat,
sed ut vivens holocaustum
ante altare dei fiat.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LX. O Euchari, columba De sancto EucharioSymphonia harmoniae caelestium revelationum — LXII. Columba aspexit Sequentia de sancto Maximino →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXI. O Euchari, in leta via Sequentia de sancto Euchario
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxi--hildegardis-bingensis-4dfcbb
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — LXI. O Euchari, in leta via Sequentia de sancto Euchario», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-lxi--hildegardis-bingensis-4dfcbb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.