CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Laudes

latín

‹Antiphona:›
Studium divinitatis
in laudibus excelsis osculum pacis
Ursule virgini
cum turba sua
in omnibus populis dedit.

Antiphona:
Unde quocumque venientes
perrexerunt,
velut cum gaudio celestis paradysi suscepte sunt,
quia in religione morum
honorifice apparuerunt.

Antiphona:
De patria etiam earum et de aliis regionibus
viri religiosi et sapientes
ipsis adiuncti sunt,
qui eas in virginea custodia servabant
et qui eis in omnibus ministrabant.

Antiphona:
Deus enim in prima muliere presignavit,
ut mulier a viri custodia
nutriretur.

Antiphona:
Aer enim volat
et cum omnibus creaturis
officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet,
ac aer in viribus istius pascitur.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — IX. Karitas habundatSymphonia harmoniae caelestium revelationum — Laus trinitati. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Laudes
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-laud--hildegardis-bingensis-6ea7ed
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Laudes», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-laud--hildegardis-bingensis-6ea7ed.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.