CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — II. O magne pater

latín

Antiphona:
O magne pater,
in magna necessitate sumus.
Nunc igitur obsecramus,
obsecramus te
per verbum tuum,
per quod nos constituisti plenos,
quibus indigemus:
Nunc placeat tibi, pater,
quia te decet,
ut aspicias in nos
per adiutorium tuum,
ut non deficiamus,
et ne nomen tuum in nobis obscuretur.
Et per ipsum nomen tuum
dignare nos iuvare.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — De virginibus.Symphonia harmoniae caelestium revelationum — III. O eterne Deus →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — II. O magne pater
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-ii-o--hildegardis-bingensis-212b93
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — II. O magne pater», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-ii-o--hildegardis-bingensis-212b93.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.