CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAngelus Politianus

Angelus Politianus · Medieval

Sylvae — Praefatio

latín

Stabat adhuc rudibus pagaseo in littore remis
Quae ratis undosum prima cucurrit iter.
Dum tamen extremis haerent succinta ceruchis
Lintea, dum nautas flamina nulla vocant,
5Conveniunt Minyae gemini Chironis ad antrum,
Qua fugit obliquo garrula lympha pede,
Quaque ingens platanus genialibus excubat umbris;
Explicat hic faciles rustica mensa dapes.
Crescit fronde torus, vernant in flore capilli;
10 Sed viret herculeis populus alba comis.
Dat puer aeacides nivea carchesia dextra,
Sed suus Alcidae pocula miscet Hylas.
Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus,
Et movet ad doctas verba canora manus.
15Conticuere viri, tenuere silentia venti;
Vosque retro cursum mox tenuistis, aquae:
Iam volucres fessis pendere sub aethera pinnis,
Iamque truces videas ora tenere feras:
Decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus,
20 Nudaque peliacus culmina motat apex.
Et iam materno permulserat omnia cantu,
Cum tacuit, querulam deposuitque fidem.
Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles,
Indoctumque rudi personat ore puer.
25Materiam quaeris? Laudabat carmina blandi
Hospitis, et tantae murmura magna lyrae.
Riserunt Minyae: sed enim tibi dicitur, Orpheu,
Haec pueri pietas grata fuisse nimis.
Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis
30 (Si qua fides vero est) gaudet et ipse Maro.

Sigue explorando

Por su autor
Angelus Politianus · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sylvae — IV. Nutricia

Expediente

Autor
Angelus Politianus
Título
Sylvae — Praefatio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sylvae-praefatio--angelus-politianus-80e2d5
Cita recomendada
Angelus Politianus, «Sylvae — Praefatio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sylvae-praefatio--angelus-politianus-80e2d5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.