CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Voluntas et ratio Burnelli.

latín

«Talia dicente niso mea lumina clausit
«Somnus, et incepi stertere more meo.
«A sonitu volucres verna velocius aura
«Excitae subito disparuere loco.
«Talia, mi doctor, mecum dum saepe recordor,
«Arctor et in curas distrahor ipse graves.
«Cumque nihil stabile maneat sub sole creatum,
3240«Quis neget instabilem quemlibet esse statum?
«En! ego qui fueram juvenis patiensque laborum
«Et fortis, modo sum fractus et ipse senex.
«Cumque satis constet centum vixisse per annos,
«Vix mihi jam videor tres habuisse dies,
«Omnia testantur solum superesse sepulchrum;
«Sique dies superest, auguror esse brevem.
«Vivere velle diu nihil est, nisi velle, quod absit!
«Vivere peccato; vita sit ergo brevis.
«Cum sine peccato non sit nascentis ab alvo
3250«Una dies pueri, quid rear esse mihi,
«Qui semper pecco nunquamque miser resipisco,
«Non metuens hominem despiciensque Deum?
«Nec tamen ignorans pecco, sed prava scienter
«Et prudens facio, flagitiosus ego.
«Dumque miser meditor loquor ac operor mala, semper
«Posteriore die deteriora sequor.
«Pravus heri, pejor hodie, cras pessimus, ultra
«Quonam progrediar, pronus in omne malum?
«Hinc est quod statuo me tradere religioni,
3260«Cujus ero primus doctor et auctor ego.
«Hanc ego quamcitius, Domino praestante, subibo,
«Sollicitus vitae de brevitate meae.
«Hac quoque de causa Romam devotus adibo,
«Ut confirmetur hic novus ordo mihi.
«Nec mihi difficilem super his credo fore papam;
«Assensum facilem curia tota dabit.
«Et si forte velis vitam mutare, magister,
«Consulo ne quoquam longius ire pares;
«Nec te discipulo pudeat tua colla, magister,
3270«Subdere pro Domino proque salute tua.
«Istud contingit in religione frequenter,
«Quod major servit praeficiturque minor.
«Digna sub indignis vivunt, rosa sub saliuncis,
«Lilia sub tribulis, ne movearis in his.
«Opprimit ingenuum servus stultusque disertum,
«Injustus justum, nox tenebrosa polum.
«Quod magis abjectum vel quod minus utile cernunt,
«Majori studio magnificare solent,
«Exemplumque meae matris meditantur in actu,
3280«Quod fuerat solita saepe referre mihi.»

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Stulta gloriatio Burnelli.

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Voluntas et ratio Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-voluntas-et-ratio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-12e542
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Voluntas et ratio Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-voluntas-et-ratio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-12e542.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.