Contigit interea Bernardo res memoranda,
Quae satis in tota nota Cremona fuit.
Fama frequens populi, ne tempore gesta senescant,
Annorum senio consuluisse solet.
Fama frequens populi rerum facies redivivas
Suscitat, et veteres res facit esse novas.
Damna vetustatis morituraque tempora nobis
Fama frequens redimit, gesta priora docens.
Tres habuit pueros pauper Bernardus alendos,
3570Quarta fuit conjux, quintus asellus erat,
Ille domus dominique sui substantia tota
Solus erat, quamvis parva parumque valens.
Ad fora ligna trahens sese dominumque domumque,
Quinque labore suo solus alebat eos.
Contigit ergo semel quod cum Bernardus ab urbe
In nemus exisset ipse comesque suus,
Audirent hominis velut existentis in antro
Vox foret exclamans auxiliumque petens.
Haesit et obstupuit primo Bernardus, at inde
3580Imposuit fronti signa sacrata crucis,
Discernensque modum clamoris, vocis acumen
Corporis humani comperit esse sonum;
Designansque locum, quo vox diffusa per auras
Clarius auditur, ire parabat eo.
Sicque sonus vocis, vox verbi nuntia, tandem
Nosse dat expressa verba quid ipsa velint.
Nobilis atque potens, vir magnus ab urbe Cremona
Forte Dryanus erat, dives et ipse nimis;
Qui cum saepe canes sequeretur amore ferarum
3590In foveam lapsum contigit esse semel.
Os erat angustum foveae, sed lata deorsum
Atque profunda nimis et tenebrosa fuit;
Corruerantque simul in eam leo, simia, serpens,
Cum quibus et quartus ipse Dryanus erat.
His tribus in foveam lapsis, collapsus et ipse,
Hospes et invitus coeperat esse comes.
Quisque sibi timuit tacuitque timore coactus
Praeter eum cui vox aucta timore fuit.
Quarta dies aderat ex quo clamore lugubri
3600Quaesierat vana voce salutis opem.
Qua tamen excitus venit Bernardus et illum
Poscit ut exponat quis sit et unde; refert
Ille: «Dryanus ego miser et miserabilis hic sum,
«Qui nuper fueram major in urbe mea.
«Quisquis es, accede; fer opem miserumque misertus
«Extrahe pro certo praemia magna feres.
«Quicquid in humanis rebus mihi competit, illud
«Pro mercede tua dimidiabo tibi.
«Quoque magis possis securior esse, Deorum
3610«Per sacrosancta numina juro tibi.»
Talibus auditis spe lucri ductus ad antrum
Rusticus accedens acceleravit opus.
Vimine contextum funem dimittit, at illum
Simia corripiens exit abitque cito.
Tunc ita Bernardus Sathanae phantasmate lusum
Se reputans dixit, «Vah! quid ineptus ago?
«Ecce quod extraxi, dum debuit esse Dryanus,
«Daemone fallente simia magna fuit.
«Est locus infaustus, vox daemonis arsque maligna
3620«Me male subvertit meque fefellit ita.
«Ergo revertar ego, signo crucis intitulatus,
«Ne quodcunque malum possit obesse mihi.»
Talia dicentem magno clamore Dryanus
Advocat, adjurat, multiplicatque preces;
Et ne delusum sese phantasmate credat
Commemorat sanctos et sacra verba refert.
Postulat ut funem rursus dimittat in antrum,
Praemia ne pereant percipienda sibi.
Vincit amor lucri rursumque remittit ad ima
3630Funem, sed frustra, spe pereunte sua.
Funibus immissis serpens exivit ab antro
Horridus aspectu, delituitque cito.
Quo viso Bernardus ait, «Tua dona, Dryane,
«Respuo, cuncta tua sint tibi, tuque procul!
«Daemonibus plenus locus hic, phantasmata terra
«De gremio profert et nova monstra parit.»
Jamque recessisset fugiens sine spe redeundi,
Spes nisi lucrandi detinuisset eum.
Spes et amor lucri cupidum vicere, Dryano
3640Quas promissa juvant multiplicante preces.
Ordine quo supra, misero remanente Dryano,
Funibus immissis exiit ante leo,
Quam vel eos posset subito discernere visu,
Vel celeri missos corripuisse manu.
Palluit inspecta Bernardus ad ora leonis,
Concutit et gelidus omnia membra timor,
Nec remanere putat tutum nec voce timorem
Prodere nec celerem corripuisse fugam.
Si fugit, ecce! fame longa stimulante coactus
3650Circuit esuriens ore fremente leo;
Si manet, exosus locus est quia daemone plenus,
Exactoque die nox metuenda venit.
Viribus elapsis sensum timor ebibit, artus
Deficiunt, domino deficiente suo.
Auget et ipsa metum vox exclamantis in antro,
Importuna satis et miseranda nimis.
Spondet opes et agros, turrita palatia spondet;
Quicquid spondere corde vel ore potest.
Jamque tot addiderat precibus promissa, quod ipsa
3660Vox simul et ventus deficiebat ei.
Et pietate sua nisi plus innata cupido
Bernardum traheret ad pietatis opus,
Dixissent pariter et vox et vita ‹Tu autem,›
‹Supremumque vale› cuncta, Dryane, tibi.
Sed quia cuncta facit vincitque pericla cupido,
Convertit cupidi vota viamque viri.
Ardet anhela sitis et spe fallente laborem
Amplius accensa crescit avara fames.
Funibus immissis tandem Bernardus ab imo
3670Carceris horrendi triste levavit onus.
Utque solent crebro varii contingere fines
Casibus in variis praecipueque malis,
Cum prope jam putei foret egressurus ab ore,
Jamque pedem laetus depositurus humo,
Rupto fune miser rursum cecidisset ad ima,
Ni cito Bernardi dextra tulisset opem,
Qui subito casu capiens retinensque ruentem
Longius abstraxit restituitque suis.
Sic patriae domuique suae rebusque Dryanus
3680Redditus, evasit damna, pericla, necem.