Dum um radios, sol alme, tuos et clara canebam
Portenta, innumeris visum oblectantia formis,
Lux nova ab aeterno fulsit nitidissima sole,
Cujus vix tenuis tu, Phoebe, putandus imago es;
Tum micuit fausto reflexa e sidere, parval
Quod vix parte refert praenuncia stella diei.
Haec igitur lux jure sibi mea carmina poscit,
Haec animum. Ipse novo spatium concede labori.
Erroris tenebrae stygia caligine cretae,
Quae excaecant Judae jam tot per saecla nepotes,
Alphonsi mentem pueri alta nocte premebant.
Sed quum funestis studiis adoleverit aetas,
Relligione patrum contempta pejor in horas
Evadens, adeo in miseras ruit ille ruinas,
Ut nullum esse Deum jam crederet impius. Heu! quot
Primus in errores trahit error, semita postquam
Deseritur, quae sola fidem perducit ad unam!
Haec sors Alphonsum plures infesta per annos
Urgebat: neve ulla satis discrimina vitae,
Nec fuerant artes satis et facundia praesens
Eximii pietate viri, ut dispelleret umbras,
Et veri aspiceret radiantia numinis ora.
Sed Deus omnipotens lacrymas et fervida vota,
Quae Alphonsi fundit germanus pectore ab imo,
Multorumque preces summo de vertice olympi
Excipiens, miro est juvenem miseratus amore.
Ergo olli, quae sponsa simul, quae maxima virgo,
Quae genitrix propior caeli sibi regnat in aula,
Talibus effatur: Nostrae tu munera dextrae
Quandoquidem mortale genus diffundere supra,
O mater, gaudes, tenebris tu solve malignis
Alphonsum, et nostri converte ad lumina vultus:
En tibi nostra datur, Triade arridente, potestas.
Dixerat. Ast opus illa alacri pietate cupitum
Aggreditur dicto citius, plauditque Tonanti.
Tum pulcras vestit formas, quas gesserat olim
Quum primum aethereis delapsa e sedibus imas
Venerat in terras, ut nulli obnoxia.culpae
Membra informaret sterili concepta parente.
Nunc eosdem crines, eadem nunc vivida serta,
Eosdem oculos vultumque gerens peplique colorem
Sidera continuo et nubes atque aëra tranat.
At juvenis felix Andreae limina sancti
Visendi studio subiit: nam sanguine claro
Funerea illic pompa viro tumulusqne paratur.
Hic circumspiciens lugubres undique pannos
Dispositos, auroque nitentia culmina templi,
Ilicet immensa perculsus luce repente
Concidit in genua, adque novi miracula visi
Horruit ipse simul, simul et laetatus abunde est.
Matronam quippe aethereo fulgore coruscam
Cernit, divina tum majestate verendam,
Tum specie talem, nihil ut sit pulcrius usquam.
Auricomum caput effulget, cui sidera circum
Intexunt nitidam radiis ostroque coronam.
Mixtus amor decori considit fronte serena,
Cui mare, cui venti cedunt, cui nubila et imbres:
Luminibus manant torrentes undique flammae,
Queis divina fluit circum vis: ore renidet,
Ceu mater nato pietatis percita sensu,
Protenditque manus, ceu complexura timentem.
Caeruleo vestis puroque simillima vitro
Membra tegit, longa et talos descendit ad imos:
Pes tamen exeritur, stygium quo comprimit anguem
Vibrantem frustra linguam rabido ore trisulcam,
Frustra conantem se centum exsolvere spiris.
Ad Dominae Alphonsus nunc tollit lumina vultum,
Nunc retrahens defigit humi, mirabile monstrum
Ferre diu haud potis: ut qui oculos intendit in ipsum
Solem adversum, acie perstringitur atque stupescit.
Attamen intus agit cor exuritque medullas
Caelica lux olli: antiquus dispergitur error
Atque scelus: totus juvenis mutatus ab illo est
Qui fuerat: ducit suspiria, fundit obortas
Laetitiae lacrymas, et verum numen adorat.
Haud aliter Jesum divina voce vocantem
Et jubare accensum miro perterritus audit
Saulus, et omnem iram in sanctum convertit amorem.
Sed quod portentum natus tunc egerat, alma
Nunc peragit mater, nati cui tradita virtus.
Quo non terrigenas, caelestis gratia, ducis?
Quidnam operis tibi grande? Polo demissa sereno
Aura secunda fugas tu nubila, et aequora placas:
Tu ros in placidis foecundas noctibus arva:
Tu fax horrificas depellis diva tenebras:
Tu fulmen scopulos potis et perfringere montes.