CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Giacoletti

Iosephus Giacoletti · Romanticismo

Specimen Latinorum carminum — Ad cl. virum Ab. Antonium Coppium in Academia Tiberina de re rustica disserentem.

latín

Pomonae et Cereris tibi corollae
Crines impediant, amice Coppi;
Quod nos ut melius seges per agros
Auctetur, sua largiusque gignat
Poma arbos, mage et hortulus vigescat
Artem saepe doces, honestiorem
Cunctis artibus et beatiorem.
Hanc priscum excoluit genus Quirini,
Contentum tenui lare atque mensa:
Hanc post bella animo duces petebant
Laeto: hanc e strepitu fori et senatus
Functi muneribus viri eloquentes.
Haec quippe innocuam integramque vitam,
Laborem haec fovet utilem, quietum.

Totis viribus ergo, amice Coppi,
Insta magno operi: tuae corollis
Pomonae et Cereris comae virebunt.

Attamen vereor parum frequens heu!
Ne nostro tua prosequatur aevo
Gens vestigia! Nunc sibi per omnes
Terras et maria, aërisque tractus
Negatos homini, et brevi per antra
Forsan tartarea artibus libido
Novis quaerit opes cito affluentes,
Opes praecipiti fragore partas.
Hinc cum merce simul nefanda pestis
Gradum corripit; hinc pericla mille
Ratum aut pulsibus, aut tonante aheno,
Incensae aut caveae scatent ruinis,
Aut poena icarii per aethera ausus.
Tellus interea, bona unde primum
Dimanant, queritur locis relictam
Se in multis filici, rubo, et colubris.
Heus! quid, si haec animos furens cupido
Longe ac late agitet magis magisque,
Quid non est homini dehinc timendum?

At quidquid superi velint futurum,
Nihil demere jam potest virentes,
Pomonae et Cereris tibi corollas.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Giacoletti · 95 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Specimen Latinorum carminum — Ad cl. p. Stanislaum Gatteschium e Scholis PiisSpecimen Latinorum carminum — Ad cl. virum Antonium Coppium de agricultura in Academia Tiberina disserentem →

Expediente

Autor
Iosephus Giacoletti
Título
Specimen Latinorum carminum — Ad cl. virum Ab. Antonium Coppium in Academia Tiberina de re rustica disserentem.
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-specimen-latinorum-carminum-ad-cl-virum-ab-anton--iosephus-giacoletti-eee496
Cita recomendada
Iosephus Giacoletti, «Specimen Latinorum carminum — Ad cl. virum Ab. Antonium Coppium in Academia Tiberina de re rustica disserentem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-specimen-latinorum-carminum-ad-cl-virum-ab-anton--iosephus-giacoletti-eee496.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.