CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Papinius Statius

Publius Papinius Statius · Medieval

Silvae — Liber II — VI. Consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati

latín

Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos. miserum est primaeva parenti
pignera surgentesque (nefas!) accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororumVI.5
et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat
altius in sensus, maioraque vulnera vincit
plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit),
sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fidequeVI.10
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo
ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volentiVI.15
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem.VI.20
quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
te tantum cupientis erum, sed maior in ore
spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
optarent multum Graiae cuperentque Latinae
sic peperisse nurus. non talem Cressa superbumVI.25
callida sollicito revocavit Thesea filo,
nec Paris Oebalios talis visurus amores
rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
non fallo aut cantus assueta licentia ducit:
vidi et adhuc video, qualem nec bella caventemVI.30
litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
pulchrior et tantum domino minor! illius unusVI.35
ante decor, quantum praecedit clara minores
luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes.
non tibi femineum vultu decus oraque supra
mollis honos, qualis dubiae post crimina formae
de sexu transire iubent: torva atque virilisVI.40
gratia; nec petulans acies, blandique severo
igne oculi, qualis bellis iam casside, visu
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
crinis, et obsessae nondum primoque micantes
flore genae: talem Ledaeo gurgite pubemVI.45
educat Eurotas, teneri sic integer aevi
Elin adit primosque Iovi puer approbat annos.
nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum
temperies teneroque animus maturior aevo
carmine quo pandisse queam? saepe ille volentemVI.50
castigabat erum studioque altisque iuvabat
consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
ille suus, vultumque tuo sumebat ab ore:
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto,VI.55
quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
speravit tardi reditus Eumaeus Vlixis.
Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
o quam divitiis censuque exutus opimoVI.60
fortior, Vrse, fores! si vel fumante ruina
ructassent dites Vesuvina incendia Locroe,
seu Pollentinos mersissent flumina saltus,
seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas
in dextrum torsisset aquas, paterere serenaVI.65
fronte deos; sive alma fidem messisque negasset
Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
Invidia infelix animi vitalia vidit
laedendique vias.VI.70
Vitae modo carcer adultae:
nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
ac primum implevitque toros oculisque nitorem
addidit ac solito sublimius ora levavit,VI.75
heu! misero letale favens: seseque videndo
torsit et invidia, mortemque amplexa iacenti
iniecit nexus carpsitque immitis adunca
ora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora
rorantem sternebat equum: iam litora duriVI.80
saeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas,
quo domini clamate sono! non saevius atros
nigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos,
nec pater; et certe qui vidit funera frater
erubuit vinci. sed nec servilis ademptoVI.85
ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
et Cilicum messes Phariaeque exempta volucri
cinnama et Assyrio manantes gramine sucos,
et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canosVI.90
restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
quam gemitus.
Sed et ipse iuvat: quid terga dolori,
Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?VI.95
quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
eximius licet ille animi meritusque doleri:
solvisti. subit ille pios carpitque quietem
Elysiam clarosque illic fortasse parentes
invenit; aut illi per amoena silentia LethesVI.100
forsan Avernales adludunt undique mixtae
Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros
monstrabit gaudens similemque docebit amari.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Papinius Statius · 34 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Silvae — Liber II — V. Leo mansuetusSilvae — Liber II — VII. Genethliacon Lucani ad Pollam →

Expediente

Autor
Publius Papinius Statius
Título
Silvae — Liber II — VI. Consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-silvae-liber-ii-vi-consolatio-ad-flavium-ursum-d--publius-papinius-statius-60e76a
Cita recomendada
Publius Papinius Statius, «Silvae — Liber II — VI. Consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-silvae-liber-ii-vi-consolatio-ad-flavium-ursum-d--publius-papinius-statius-60e76a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.