CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXVII. — In Natale sancti Martini episcopi.

latín

Sacerdotem Christi
Martinum cuncta per orbem
Canat Ecclesia pacis catholicae,
Atque illius nomen omnis
Haereticus fugiat pallidus.
Pannonia laetetur genitrix
Talis filii:
Italia exsultet alitrix
Tanti juvenis,
Et Galliae trina divisio sacro certet
Litigio, cujus esse debeat praesul.
Sed pariter habere se patrem omnes
Gaudeant Turoni soli,
131.1020C| Ejus corpus foveant.
Huic Francorum, atque Germaniae
Plebs omnis plaudat,
Quibus videndum invexit
Dominum in sua veste.
Hic celebris est Aegypti Patribus, Graeciae
Quoque cunctis sapientibus,
Qui impares se Martini meritis
Sentiunt quoque ejus medicamine.
Nam febres sedat, daemonesque fugat;
Paralytica membra glutinat;
Et mortuorum sua prece trium
Reddit corpora vitae pristinae.
Hic ritus sacrilegos destruit,
131.1020D| Et ad Christi gloriam
Dat ignibus idola.
Hic nudis mysteria brachiis
Conficiens praeditus et coelesti lumine.
Hic oculis ac manibus in coelum
Et totis viribus suspensus,
Terrena cuncta respuit.
Ejus ori nunquam Christus abfuit,
Sive justitia, vel quidquid
Ad veram vitam pertinet
Igitur te cuncti poscimus
O Martine, ut qui multa
Mira hic ostendisti,
Etiam de coelo gratiam Christi nobis
Supplicatu tuo semper infundas.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXVI. — In festo omnium Sanctorum.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXVIII. — In Natale sancti Otmari abbatis. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXVII. — In Natale sancti Martini episcopi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxvii-in-natale--notker-balbulus-9a29c2
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXVII. — In Natale sancti Martini episcopi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxvii-in-natale--notker-balbulus-9a29c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.