CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Quod Hasilina oblitterata elsulam noricam amare velit

latín

TOta mihi nondum fueras Hasilina putabam
Felicem tumido captum in amore tuo
Quam placido (dixi) consumit tempore vitam
Qui sibi tam lepidum pignus amoris alit
Cognita sed tandem simulantia pectora amorem
Ingenium: fraudes: et male farta fides
Docta quibus stolidum solita es deludere amantem
Ut captus votis seruiat ille tuis
Vota quidem dixi: non quae speramus amantes
Sed quae sunt loculis displicitura meis
Non ego te tyriis ornabo perfida pallis
Vellera nec tribuam candidiora nive
Alter hyperboreas mittat tibi munera pelles
Et quas riphaeo vertice moscus habet
Non phoenum: Madrumve dabo: mollemve Sabellum
Nec te qui limbos Hermule vestis habes
Pactoli dabit alter opes: et hydaspis harenas
Quicquid et effundit divitis unda tagi
Vel tribuat fuluum formica quod egerit aurum
Inda: vel arctous quod mage gryphus amat
Et si non cuperes peregrinae munera mercis
Nata apud almanos non tibi dona darem
Rhenus habet fuluum quod fertur alpibus aurum
Argenti venis teutonis ora scatet
Unio cum gemmis moeno reperitur in amne
Divitias multas albis et hister habet
Has tibi dent falso quos inretiris amore
Non ego: sed tribuat stultus adulter iners
Nocte dieque miser gemat ad tua limina seruus
Perferat et fastus plenaque verba dolis
Ast ego perpetuo queram mihi pectora nexu
Et mecum parili quae sub amore calent
Hic ubi per bibulas impellitur hister harenas
Norica pannoniis proxima rura rigans
Huic vitam: corpusque meum: cum dote perenni
Carius et si quid candidus ipse dabo

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Quod fuga elapsus paene cum Ursula deprensus fueratQuattuor libri amorum — Vincentii Longini Eleuterii Artium et Philosophiae doctoris. et Poetae laureati in Con. C. novenarium Lyrica. →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Quod Hasilina oblitterata elsulam noricam amare velit
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-quod-hasilina-oblitterata--conradus-celtis-afc966
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Quod Hasilina oblitterata elsulam noricam amare velit», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-quod-hasilina-oblitterata--conradus-celtis-afc966.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.