CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Pontanus

Iacobus Pontanus · Barroco

Progymnasmata Latinitatis — 38

latín

Comparatio nominum, verborumque coniugatio.

Personae:

Elias, Arnoldus.

Elias.
Demus finem huic collocutioni temporius, extemplo coram aderit Praeceptor, exacturus quae heri reddenda imposuit.

Arnoldus.
Quid ergo facto opus est?

Elias.
Meditemur adiectivum per accidentia, perque tres gradus et tria genera.

Arnoldus.
Hoc agamus. Quod erat illud?

Elias.
Benignus.

Arnoldus.
Declinemus in casus.

Elias.
Quoti ordinis?

Arnoldus.
Virile et neutrum sunt fecundi, muliebre est primi.

Elias.
Cuius speciei?

Arnoldus.
Primitivae.

Elias.
Figurae?

Arnoldus.
Simplicis.

Elias.
Quotuplex est figura?

Arnoldus.
Triplex: simplex, composita, decomposita.

Elias.
Dic nominandi casum.

Arnoldus.
Benignus, benigna, benignum.

Elias.
Comparativum.

Arnoldus.
Benignior, benignius.

Elias.
Cur non sunt hic tres voces, ut in positivo?

Arnoldus.
Benignior est generis communis.

Elias.
Da superlativum.

Arnoldus.
Benignissimus, benignissima, benignissimum.

Elias.
Ut habet in genitivo?

Arnoldus.
Benigni, benignae, benigni, benignioris, benignissimi, benignissimae, benignissimi.

Elias.
Cur est unica vox in comparativo?

Arnoldus.
Quia neutra in us habent oris. Dativo, benigno, benignae, etc.

Elias.
Iam tu interroga me de verbo quod coniugandum erat.

Arnoldus.
Commendo erat.

Elias.
Istuc ipsum.

Arnoldus.
Si quis didicit Amo, non poterit errare in Commendo.

Elias.
Nihilominus interroga.

Arnoldus.
Indicativo praesenti?

Elias.
Commendo, commendas, commendat. Plurali numero, commendamus, commendatis, commendant.

Arnoldus.
Pro certo credo te nunquam lapsurum. Verum haec facilia sunt, si anomala inflectere et coniugare iusserit, tum sudabimus.

Elias.
Id forsitan hodie futurum est. Profecto cum coniugarem nudius tertius Odi, multum id verbi oderam: quia cum sit defectivum, faciebat ut deficerem.

Arnoldus.
Recordaris, opinor, quemadmodum me vexabant infelicia heteroclita, et comparationes anomalae.

Elias.
St, auditur horologium: tussit, screat ante ostium Praeceptor: parcamus voci.

1 TEMPORIUS: Ovid. et Columella usurparunt hoc adverbium, deductum a tempus temporis. Temperius autem antiquius est, a tempus temperis: quemadmodum dixere veteres pignus pigneris, unde pignero verbum: posteriores autem, pignus pignoris. Manut. in epist. 16. lib. 9. Apud Plaut. in Aulul. et in Persa est temperi, in Capt. tempori.

2 MEDITEMUR ADIECTIVUM: De verbo, meditor, in 1. eclog. Virgil. sic scribit Servius. Quod Graeci μελετῶ dicunt, per antistoechon (id est, mutationem literae, seu elementi) meditor dixerunt Latini, L. enim et D. interdum sibi invicem cedunt: unde et sella pro seda dicitur, a sedendo, μελετάω porro est exerceo, non solum, commentor: ergo meditari exercere. Virgilius. Sylvestrem tenui Musam meditaris avenae.

3 ST: Comicis nota est silentii, seu particula silentium indicans. Apud Plaut. Curcul. St, tace, tace. Mercat. St, tace atque abi. Epid. St, tacete, habete bonum animum.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Pontanus · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Progymnasmata Latinitatis — 37Progymnasmata Latinitatis — 39 →

Expediente

Autor
Iacobus Pontanus
Título
Progymnasmata Latinitatis — 38
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-progymnasmata-latinitatis-38--iacobus-pontanus-b0fcaf
Cita recomendada
Iacobus Pontanus, «Progymnasmata Latinitatis — 38», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-progymnasmata-latinitatis-38--iacobus-pontanus-b0fcaf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.