CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Pontanus

Iacobus Pontanus · Barroco

Progymnasmata Latinitatis — 2

latín

Consimile Argumentum.
Personae:

Mater, Puer, Ludimagister.

Mater.
Narcissule, agedum onera palliolo humeros tuos, et actutum sequere me.

Puer.
Quo concessura es mater?

Mater.
In locum periucundum, perque amoenum, et salutarem.

Puer.
In hortum?

Mater.
Etiam, in hortum ibimus.

Puer.
Tollam ergo mecum corbulam meam ad poma et flosculos colligendos.

Mater.
Non opus istis corbulis ad haec poma, atque ad istos flores, eius de quo loquor hortuli asportandos: move te ocyus.

Puer.
Non intelligo mater quorsum me ductura sis.

Mater.
In scholam ad Magistrum te ducam, o fili: ibi latinitatis tyrocinium pones, posteaquam intra domesticos parietes a paedagogo usque ad hoc temporis legere, et formas literarum quoquo modo conscribere doctus es.

Puer.
Hei, nolo in scholam itare.

Mater.
Cave sis malam rem: debes velle quae pater et ego volumus.

Puer.
Virgas pertimesco quibus me Praeceptor assiduissime tacturus est.

Mater.
Ne timueris, mitissimus atque lentissimus homo est, puerosque dociles ac morigeros amat* unice:nec eos digito attingit.

Puer.
Missum me fac isto anno, insequenti quod constitutum habes transige.

Mater.
Opprime os, et sequere.

Puer.
Sequor.

Mater.
Hem, illae sunt aedes, illic est Gymnasium, quo maturo pergere. At ipse Ludimagister eccum prodit foras. Cum proxime accesserimus, primum nudato capite inflecte aliquantum genua: deinde dexteram manum tuam osculatus eidem porrige. Astabis autem solo fixos tenens oculos, et quam modestissime, placidissimeque ad interrogata respondebis.

Puer.
Uti ubes mater.

Ludimagister.
Salve bona foemina cum istoc parvulo tuo.

Mater.
Salve multum vir literatissime.

Ludimagister.
Tuane isthaec soboles?

Mater.
Mea, Deo sint laudes, cui in acceptis refero.

Ludimagister.
Quid venis? In meamne fidem ac potestatem permissura filiolum tuum?

Mater.
Ea propter huc me affero, mi Domine: et teper illos quos ipse genuisti liberos, rogo atque oro, institue mihi hunc puerum literarum atque morum praeceptis, pro eo ac consuevisti diligenter. Pretium tibi large cumulateque persolvam: et ille qui omnibus omnia muneratur Christus, maioribus te praemiis in coelo dignabitur.

Ludimagister.
Ita spero quidem. Tibi autem affirmo me in isto puerulo informando nullam laboris partem praetermissurum. Hoc porro fidelis ac piae matris est munus, quo tu perfungeris modo: optare scilicet et curare suos erudiri liberos: ne si manserint literarum imperiti atque rudes, haud minus differant a doctis, quam arbores infructiferae a fructiferis, equi indomiti a domitis, et a vivis mortui. Qui vocare? mi parvule.

Puer.
Narcissus.

Ludimagister.
Conveniunt rebus nomina saepe suis. Perquam scitus puer natus est tibi, et praesagum ipsi nomen indidisti. Visura es aliquando hunc virtute, et sapientia florentissimum. Deum quaeso, ut vitae tuae superstes sit.

Mater.
Ille idem faciat, ut huic formae mores consimiles sint, aptaeque membrorum compositioni, et coloris suavitati praeclara animi species olim pulchritudoque respondeat.

Ludimagister.
Iamne legere nosti, Narcisse?

Puer.
Novi.

Ludimagister.
Et ducere literas?

Puer.
Ita.

Ludimagister.
Lege quod typis impressum cernis in hac paginula.

Puer.
Cum et contra voluntatem meam, et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis legationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior.

Ludimagister.
Sufficit, perfecte legis. Libenterne frequentabis scholas?

Mater.
Permetuit virgas Domine, ut pueritiae mos fert: alioqui non invitus discit. Veruntamen in hoc metu illum esse haud inutile est.

Ludimagister.
O Narcissule, habe bonum animum. Nisi fueris incredibiliter turbulentus et segnis (quod minime futurum credo) nihil grave patieris: sed primum apud me amicitiae locum tenebis, disputatorum duces familiam, sedebis loco primario, et quam saepissime bravio potiere. Nec me defectura est pomorum, ficuum, amygdalarum, et sacchari copia, unde crebra sedulitati tuae dem munuscula. Tu, matrona, cures licet ne domi nimium lusibus vacet inter coaevulos suos, neve mulierum ancillarum blandimentis abstrahatur a studiis. Provideas ne absit a schola, nisi forsitan morbo teneatur. Progressus plurimum impedit absentia.

Mater.
Scilicet ita res est. Satis contente illum habeo, neque sinam ut absit a gymnasio.

Ludimagister.
Emes libellos illi ad hanc scholam necessarios, et in diebus paucis in ludum mittes.

Mater.
Etiam.

Ludimagister.
Vale.

Mater.
Communis ille omnium magister et imperator Deus te nostrae iuventutis moderatorem lectissimum, longissimo tempore vivum ac sospitem praestet.

Coenabis bene mi Fabulle apud me
Paucis, si tibi Dii favent, diebus.

Propert. lib.2. eleg.19.

Tu quoties aliquid conabere, vita, memento
Venturum paucis me tibi luciferis.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Pontanus · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Progymnasmata Latinitatis — 19Progymnasmata Latinitatis — 20 →

Expediente

Autor
Iacobus Pontanus
Título
Progymnasmata Latinitatis — 2
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-progymnasmata-latinitatis-2--iacobus-pontanus-cb9c31
Cita recomendada
Iacobus Pontanus, «Progymnasmata Latinitatis — 2», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-progymnasmata-latinitatis-2--iacobus-pontanus-cb9c31.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.