CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Pontanus

Iacobus Pontanus · Barroco

Progymnasmata Latinitatis — 1

latín

Deductio pueri ad Magistrum, et primum examen.

Personae:

Pater, Magister, Puer.

Pater.
Salute plurima doctorem te litterarum impertio.

Magister.
Habeo gratiam, vir optime. Quid est negotii, quamobrem me velis?

Pater.
Si non gravaberis parvam dare operam mihi, paucis exsequar qua caussa ad te accesserim.

Magister.
Adverto animum.

Pater.
Ego germani patris officium secutus, parvulum hunc, quem cernis, filium meum honestissimis doctrinarum studiis, et virtuti a primordio aetatis deditum esse nimium quantum cupio.

Magister.
Laudabilis, et iustissimo atque praeclarissimo desiderio incensa voluntas: quamprimum enim, et quam diutissime discendum sapientes praedicant, quod nunquam perdiscitur, et proficit in perpetuum. Praeterea multum refert,quibus odoribus testa recens imbuatur.

Pater.
Est vero ita ut dicis. Hunc igitur puerum (quod mihi, familiaeque meae feliciter eveniat) tibi in manum do, tibi committo, tuaeque mando fidei. Natura ego sum, amore, cura et sollicitudine tu illi pater esto. Tua institutione, ac disciplina probitatem, et intelligentiam rerum (quanta quidem in istam teneritudinem cadit) adipiscatur.

Magister.
Certe quidem haud repugnanter in album discipulorum ipsum retulero, si, ut est in more positum, ingeniolum eius, atque progressum, quem in literis hactenus effecit, periclitatus ante fuero.

Pater.
Teneas licet solemne tuum, et exquiras quodcunque tibi exquisito opus videbitur.

Magister.
Age, mi fili, ede nomen tuum.

Puer.
Mihi nomen est Iacobus.

Magister.
Quotum agitas annum?

Puer.
Hic, opinor, nonus incipit.

Magister.
Elementa conformare nostin'?

Puer.
Maxime: quanquam haud venustissime.

Magister.
Quid? rudimenta Grammaticae num docte calles? etenim in hoc meo gymnasio illa non traduntur: instructum ab iis venire ad me audiendum oportet.

Puer.
Spero me scientia comprehendisse illas praeceptiones, quantum potuerim.

Magister.
Cuius autem Grammatici erant illa tua rudimenta?

Puer.
Emmanuelis Aluari Lusitani.

Magister.
Emmanuelis? Visne explorem quam studiose didiceris?

Puer.
Explora, si placet.

Magister.
Cedo, inflexiones nominum quot sunt?

Puer.
Quinque.

Magister.
Haec vox, sensus, quota declinatione continetur?

Puer.
Quarta.

Magister.
Quo casu effertur?

Puer.
Nominandi, generandi, vocandi singulari: et rursum nominandi, accusandi, vocandi multitudinis numero.

Magister.
Bonus cuius generis?

Puer.
Masculini.

Magister.
Certumne istud habes?

Puer.
Certissimum.

Magister.
Eius foemininum?

Puer.
Bona.

Magister.
Neutrum?

Puer.
Bonum.

Magister.
Da comparativum et superlativum?

Puer.
Melior, optimus.

Magister.
Cur non dicis, bonior, bonissimus: perinde ut doctior, doctissimus?

Puer.
Dicerem vero, nisi esset anomalum, sive inaequale, ut illa quoque: Malus, peior, pessimus: Parvus, minor, minimus.

Magister.
Probe respondet adolescentulus. Dehinc Pronominis definitionem recita.

Puer.
Quod loco nominis positum, certam, finitamque personam adsignificat.

Magister.
An emendate sic loquemur: Salvum te advenire gaudemus?

Puer.
Prorsus emendate.

Magister.
Undenam hoc intelligis?

Puer.
Ex regula IV

Magister.
Audiamus.

Puer.
Verbum personale infiniti modi, postulat ante se accusandi casum.

Magister.
Pernosco, et demiror egregiam, singularemque diligentiam tuam. Hanc si in posterum similiter ad discendum attuleris (quod te facturum esse, mihi quidem dubitare in mentem non venit) promitto, ac recipio huic parenti tuo, te hominem eruditissimum venientibus annis evasurum.

Pater.
Diligentiam quidem pueri in spe optima ponat Magister. Ego item quo minus illi cessare, et socordia, atque desidia bonum otium conterere sit integrum, curabo sedulo.

Puer.
Ignavus non ero.

Magister.
Macte indole, sic facies, mi Iacobe, et cras postquam luxerit, cum libellis tuis, armisque scholasticis ad sextam in ludum hunc meum itare, Divis bene iuvantibus, occipies. Tu interim filium reduces domum: quem propter ingenii bonitatem, et, quam facile perspicio, naturae praestantiam multo commendatissimum nobis, charissimumque fore credas velim.

Pater.
Liberalis ista, et humanitatis plena pollicitatio, vir doctissime, omnibus necessitudinibus me tibi obstringit. Bene vale.

Magister.
Et tu.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Pontanus · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Progymnasmata Latinitatis — 10 →

Expediente

Autor
Iacobus Pontanus
Título
Progymnasmata Latinitatis — 1
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-progymnasmata-latinitatis-1--iacobus-pontanus-58e82f
Cita recomendada
Iacobus Pontanus, «Progymnasmata Latinitatis — 1», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-progymnasmata-latinitatis-1--iacobus-pontanus-58e82f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.