Ausonius Syagrio suo S.
Ausonius genitor nobis. Ego nomine eodem
Qui sim, qua secta, stirpe, lare, et patria,
Ascripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuissem,
Et notum memori me coleres animo.
Vasates patria est patri: gens Aedua matri
De patre: Tarbellis sed genitrix ab Aquis.
Ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbes
Quatuor antiquas stirpis origo meae.
(0824C)Hinc late fusa est cognatio, nomina multis
Ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant.
Derivata aliis: nobis ab stemmate primo
Et non cognati, sed genitiva placent.
Sed redeo ad seriem: genitor studuit medicinae,
Disciplinarum quae dedit una Deum.
Nos ad grammaticen studium convertimus, et mox,
Rhetorices etiam quod satis attigimus.
Nec fora non celebrata mihi: sed cura docendi
Cultior, et nomen Grammatici merui.
Non tam grande quidem, quo gloria nostra subiret
Aemilium aut Scaurum, Berytiumque Probum:
Sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
Collatus, non et subditus, aspicerem.
Exactisque dehinc per trina decennia fastis
(0824D)Asserui doctor municipalem operam.
Aurea et Augusti palatia jussus adire,
Augustam sobolem grammaticus docui:
Mox etiam rhetor; nec enim fiducia nobis
Vana, aut non solidi gloria judicii.
Cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
Dum nulli fuerit discipulus melior.
Alcides Atlantis, et Aeacides Chironis,
(0825A)Pene Jove iste satus, filius ille Jovis,
Thessaliam, Thebasque suos habuere penates:
At meus hic toto regnat in orbe suo.
Cujus ego comes, et quaestor, et culmen honorum
Praefectus Gallis, et Libyae, et Latio:
Et prior indeptus fasces, Latiamque curulem,
Consul, collega posteriore, fui.
Hic ego Ausonius: sed tunc temne, quod ultro
Patronum nostris te paro carminibus.
Pectoris ut nostri sedem colis, alme Syagri,
Communemque habitas, alter ego, Ausonium:
Sic etiam nostro praefatus habebere libro,
Differat ut nihilo, sit tuus, anne meus.