CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSavagius Landor

Savagius Landor · Romanticismo

Poematum Latinorum Libellus — VIII. AD BRITANNIAM BELLO IN ASIA FELICITER PERFECTO

latín

O! Regina Britannia Insularum!
Orbis lucidus universi ocellus!
Bellique* arbiter, Artiumque mater!
Pulso a finibus Indiae Tyranno,
Ac natis Asiatico triumpho
Missis ad tua castra, nonne Pacem
Optas finitimis favere terris?
Et tu perpatiare sic tyrannos
Tot induere Galliae tumultus?
En hos consequitur Rapina, Caedes,
Et Fames malesuada, visque Martis:
Hic Discordia saevit; ecce pallam
Scissam, et purpureo oblitam cruore!
Hic Bellona ruentibus catervis
Ignes iniicit; atque melleos Mors
Prosternit pede flosculos Iuventae.
Infelix puer! imminente letho,
Expectant male te tui parentes!
Et lactata puella spe, lacertis
Heu! inanibus, heu! vacante lecto,
Dulci se tibi somnio volutat.
O crudelia bella! mane clamat,
Ter crudelia! vos enim abstulistis
Illum quem mihi blanda Nox reducit
Et gaudens tenebris Amor: tamen Mors
Hoc a pectore bella nil valetis!
Tam charum caput una dimovebit.

[*]Verbo masculini generis hic usus sum: haud aliter Livius, ni fallor, verum arbitrum Romam appellavit.

Sigue explorando

Por su autor
Savagius Landor · 32 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poematum Latinorum Libellus — VII. AD CACHISTUMPoematum Latinorum Libellus — X. AD PAPYRIUM CURSOREM POETAM →

Expediente

Autor
Savagius Landor
Título
Poematum Latinorum Libellus — VIII. AD BRITANNIAM BELLO IN ASIA FELICITER PERFECTO
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poematum-latinorum-libellus-viii-ad-britanniam-b--savagius-landor-3cfa6e
Cita recomendada
Savagius Landor, «Poematum Latinorum Libellus — VIII. AD BRITANNIAM BELLO IN ASIA FELICITER PERFECTO», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poematum-latinorum-libellus-viii-ad-britanniam-b--savagius-landor-3cfa6e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.