CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Pascoli

Ioannes Pascoli · Modernismo

Poematia et Epigrammata — LXV

latín

790Anni iam sunt mille. Mihi sata pascua villae,
mel erat et vinum, fruges et textile linum,
grex satur in caulis, erat altilis omnis in aulis,
mugitusque boum iubar explorabat eoum;
dumque mea cura fluitant florentia rura,
795ipsa dabam sanctum semper Pomposia cantum:
UT proscissa bonos REdamarent arva colonos,
MItisque haec victu, FAcilis quoque vita relictu,
sol laetus laetis, LAbor hic foret arra quietis.
Haec prius: alterno torpebam deinde veterno,
800cum terrae matri decessit vomis aratri.
Amissis rastris, ego mansi sola sub astris.
Tum mihi squalenti cecinerunt undique venti
atque iracundae tantum procul aequoris undae.
Tum manes multos monachorum rite sepultos
805voce queri maesta nox audiit intempesta.
Nunc priscae famae meminerunt denique lamae:
nunc rident orae foliis herbisque decorae.
Quod fuit est. Lentam stupeo remeare iuventam:
has segetes laetas longissima ventilat aetas:
810hic mihi curo fido monachus canit agmine Wido.

Sigue explorando

Por su autor
Ioannes Pascoli · 65 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poematia et Epigrammata — LVIIIPoematia et Epigrammata — LXVI →

Expediente

Autor
Ioannes Pascoli
Título
Poematia et Epigrammata — LXV
Lengua
latín
Época
Modernismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poematia-et-epigrammata-lxv--ioannes-pascoli-6f5916
Cita recomendada
Ioannes Pascoli, «Poematia et Epigrammata — LXV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poematia-et-epigrammata-lxv--ioannes-pascoli-6f5916.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.