CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPaulinus Nolanus

Paulinus Nolanus · Medieval

Poemata (Paulinus Nolensis) — XIV. De S. Felice natalitium carmen III.

latín

Venit festa dies coelo, celeberrima terris,
Natalem Felicis agens, qua corpore terris
Occidit, et Christo superis est natus in astris,
Coelestem nanctus sine sanguine martyr honorem.
5Nam Confessor obit, poenas non sponte lucratus,
Acceptante Deo fidam pro sanguine mentem;
Qui cordis taciti scrutator, ferre paratos
Aequiparat passis, sat habens interna probasse,
Supplicium carnis justa pietate remittit,
10Martyrium sine caede placet, si promta ferendi
Mensque fidesque Deo caleat, passura voluntas
Sufficit, et summa est meriti, testatio voti.
Ergo dies, tanto quae munere rettulit alto
Felicem coelo, sacris sollemnibus ista est:
15Nam post solstitium, quo Christus corpore natus
Sole novo gelidae mutavit tempora brumae,
Atque salutiferum praestans mortalibus ortum.
Procedente die secum decrescere noctes
Jussit, ab hoc quae lux oritur vicesima nobis
20Sidereum meriti signat Felicis honorem.
Denique nil impar his, qui fudere cruorem,
Testibus, et titulo simul et virtute recepta,
Martyris ostendit meritum, cum jure potenti
Daemonas exercet, devinctaque corpora solvit.
25Nam sibi Felicem caecis incumbere poenis,
Pestiferi proceres tristi clamore fatentur,
Occultasque cruces gemitu testantur aperto,
Velatumque oculis mortalibus, at manifestum
Auribus et multo praesentem numine produnt,
30Cum captiva intra deprensi corpora, Christum
In sancto fulgere suo clamantque probantque,
Membrorum incussu tremuli, capitumque rotatu,
Tormentisque suis, sed non sua corpora torquent,
Clamantes proprios aliena per ora dolores
35Orantum veniam: latet ultor, poena videtur.
Tum si quos graviore malo violentior hostis
Vinxerit, ista dies divino munere solvit.
Cernere tunc passim est sacra purgata medela
Pectora liminibus sterni, jam mente refectos,
40Gratantes jam voce sua: concurrit hiantum
Turba tremens hominum; mixtae inter gaudia cunctis
Prosiliunt lacrymae: praesens Deus omnibus illic
Creditur: immensi Felix est gloria Christi.
Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes
45Vota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent
Terrarum et coeli, ridere videtur apertis
Aethra polis: vernum spirare silentibus aurae
Flatibus, et laetum plaga cingere lactea coelum.
Nec modus est populis coeuntibus agmine denso,
50Nec requies, properant in lucem a nocte, diemque
Exspectare piget, votis avidis mora noctis
Rumpitur, et noctem flammis funalia vincunt,
Stipatam multis unam juvat urbibus urbem
Cernere, totque uno compulsa examina voto.
55Lucani coeunt populi, coit Appula pubes,
Et Calabri, et cuncti quos adluit aestus uterque,
Qui laeva et dextra Latium circumsonat unda:
Et qua bis ternas Campania laeta per urbes
Ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis
60Dives habet Capua, et quos pulcra Neapolis, aut quos
Gaurus alit, laeta exercent qui Massica, quique
Ufentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri,
Quique colunt rigui felicia culta Galesi,
Quos Atina potens, quos mater Aricia mittit.
65Ipsaque coelestum sacris procerum monimentis
Roma Petro Pauloque potens, rarescere gaudet
Hujus honore diei, portaeque ex ore Capenae
Millia profundens ad amicae moenia Nolae,
Dimittit duodena decem per millia denso
70Agmine: confertis longe latet Appia turbis.
Nec minus, ex alia populis regione profectis,
Aspera montosae carpuntur strata Latinae,
Quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum:
Quosque suburbanis vetus Ardea mittit ab oris,
75Quique urbem liquere Cales, geminumque Teanum,
Quam gravis Auruncus, vel quam colit Appulus asper:
Huc et olivifero concurrit turba Venafro,
Oppida Samnites duri montana relinquunt.
Vicit iter durum pietas, amor omnia Christi
80Vincit, et alma fides: animisque locisque rigentes
Suadet acerba pati, simul aspera ponera corda.
Una dies cunctos vocat, una et Nola receptat,
Totaque plena suis, spatiosaque limina cunctis;
Credas innumeris ut moenia dilatari.
85Hospitibus, sic Nola assurgit imagine Romae.
Tu quoque post Urbem titulos sortita secundos?
Nam prius imperio tantum et victricibus armis,
Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris.
Tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas,
90Ante sacerdotis, post martyris, omne per aevum
Felicis complexa tui, gemino bene coelum
Contingis merito divini mater amici.
Te prius alma pio celebrans altaria cultu
Presbyter instituit, placido et moderamine rexit.
95Hinc quoque perpetuo decorat te nomine Felix.
Namque tuo meritum in gremio sacratus honorem,
Ducit odorifero pia conditus ossa sepulcro.
Aurea nunc niveis ornantur limina velis,
Clara coronantur densis altaria lychnis.
100Lumina ceratis adolentur odora papyris,
Nocte dieque micant, sic nox splendore diei
Fulget: et ipsa dies coelesti illustris honore,
Plus micat innumeris lucem geminata lucernis.
Nos quoque felices, quibus istum cernere coram
105Et celebrare diem datur, et spectare patroni
Praemia, praestantique suis tam grandia Christo
Gratari, et laetos inter gaudere tumultus.
Ferte Deo, pueri, laudem, pia solvite vota,
Et pariter castis date carmina festa choreis,
110Spargite flore solum, praetexite limina sertis:
Purpureum ver spiret hiems, sit floreus annus
Ante diem, sancto cedat natura diei.
Martyris ad tumulum debes et terra coronas.
Ast illum superi sacra gloria luminis ambit,
115Florentem gemina belli pacisque corona.
Hunc, precor, aeterna nobiscum pace serenum
Posce diem, hoc iterum liceat gaudere reverso,
Annuaque hic et vota tuis et carmina festis
Reddere placati tranquillo numine Christi.
120Hic amor, hic labor est nobis; haec vota tuorum
Suscipe, commendaque Deo, ut cum sedula cura
Servitium nostrum longo tibi penderit aevo,
Tunc demum placidos pietate laboris alumnos
Absolvas mittente manu; positasque tuorum
125Ante tuos vultus animas vectare paterno
Ne renuas gremio Domini fulgentis ad ora:
Quem bonitate pium, sed majestate tremendum,
Exora, ut precibus plenis meritisque redonet
Debita nostra tuis, cum tu quoque magna piorum
130Portio, regnantem Felix comitaberis Agnum:
Posce ovium grege nos statui, ut sententia summi
Judicis hoc quoque nos iterum tibi munere donet,
Ne male gratatis laevos adjudicet hoedis,
Sed potius dextra positos in parte, salutis
135Munifico pecori, laudatisque adgreget agnis.

Sigue explorando

Por su autor
Paulinus Nolanus · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poemata (Paulinus Nolensis) — XIII. De S. Felice natalitium carmen II.Poemata (Paulinus Nolensis) — XIX. Carmen XI in S. Felicem. →

Expediente

Autor
Paulinus Nolanus
Título
Poemata (Paulinus Nolensis) — XIV. De S. Felice natalitium carmen III.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-paulinus-nolensis-xiv-de-s-felice-natali--paulinus-nolanus-ae458b
Cita recomendada
Paulinus Nolanus, «Poemata (Paulinus Nolensis) — XIV. De S. Felice natalitium carmen III.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-paulinus-nolensis-xiv-de-s-felice-natali--paulinus-nolanus-ae458b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.