CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPaulinus Nolanus

Paulinus Nolanus · Medieval

Poemata (Paulinus Nolensis) — X. Ausonio Paulinus.

latín

Quarta redit duris haec jam messoribus aestas,
Et toties cano bruma gelu riguit,
Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore,
Nulla tua vidi scripta notata manu,
5Ante salutifero felix cum charta libello
Dona negata diu, multiplicata daret.
Trina etenim vario florebat epistola textu,
Sed numerosa triplex pagina carmen erat.
Dulcia multimodis quaedam subamara querelis
10Anxia censurae miscuerat pietas.
Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum
Sedit, et e blandis aspera penso animo.
Ista suo referenda loco tamen, et graviore
Vindicis heroi sunt agitanda sono.
15Interea levior paucis praecurrit iambus,
Discreto referens mutua verba pede.
Nunc elegi salvere jubent, dictaque salute,
Ut fecere aliis orsa gradumque, silent

Quid abdicatas in meam curam, pater,
20Redire Musas praecipis?
Negant Camoenis, nec patent Apollini
Dicata Christo pectora.
Fuit ista quondam non ope, sed studio pari
Tecum mihi concordia,
25Ciere surdum Delphica Phoebum specu,
Vocare Musas Numina;
Fandique munus munere indultum Dei,
Petere e nemoribus aut jugis.
Nunc alia mentem vis agit, major Deus;
30Aliosque mores postulat,
Sibi reposcens ab homine munus suum,
Vivamus ut vitae Patri.
Vacare vanis otio aut negotio,
Et fabulosis litteris
35Vetat, suis ut pareamus legibus,
Lucemque cernamus suam:
Quam vis sophorum callida, arsque rhetorum, et
Figmenta vatum nubilant,
Qui corda falsis atque vanis imbuunt;
40Tantumque linguas instruunt,
Nihil adferentes ut salutem conferant,
Quod veritatem detegat.
Quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
Qui non tenent summae caput,
45Veri bonique fomitem et fontem Deum?
Quem nemo nisi in Christo videt.
Hic veritatis lumen est, vitae via,
Vis, mens, manus, virtus Patris,
Sol aequitatis, fons bonorum, flos Dei.
50Natus Deo, mundi sator,
Mortalitatis vita nostrae, et mors necis.
Magister hic virtutum,
Deusque nobis, atque pro nobis homo
Nos induendo se exuit,
55Aeterna jungens homines inter et Deum,
In utrumque se commercia.
Hic ergo nostris ut suum praecordiis
Vibraverit coelo jubar,
Absterget aegrum corporis pigri situm,
60Habitumque mentis innovat;
Exhaurit omne quod juvabat antea
Castae voluptatis vice;
Totusque nostra jure Domini vindicat
Et corda, et ora, et tempora;
65Se cogitari, intelligi, credi, legi,
Se vult timeri et diligi.
Aestus inanes, quos movet vitae labor
Praesentis aevi tramite,
Abolet futurae cum Deo vitae fides.
70Quae, quas videmur spernere,
Non ut profanas abjicit aut viles opes;
Sed ut magis caras, monet
Coelis reponi creditas Christo Deo,
Qui plura promisit datis;
75Contemta praesens vel mage deposita sibi
Multo ut rependat fenore.
Sine fraude custos aucta creditoribus
Bonus aera reddet debitor;
Multaque spretam largior pecuniam
80Restituet usura Deus.
Huic vacantem, vel studentem, et deditum,
In hoc reponentem omnia,
Ne, quaeso, segnem, neve perversum putes,
Nec crimineris impium.
85Pietas abesse Christiano qui potest?
Namque argumentum mutuum est
Pietatis, esse Christianum: et impii,
Non esse Christo subditum.
Hanc cum tenere discimus, possum tibi
90Non exhibere, id est patri,
Cui cuncta sancta jura, cara nomina
Debere me voluit Deus?
Tibi disciplinas, dignitatem, litteras,
Linguae, togae, famae decus,
95Provectus, altus, institutus debeo,
Patrone, praeceptor, pater.
Sed, cur remotus tamdiu degam, arguis,
Pioque motu irasceris?
Conducit istud, aut necesse est, aut placet:
100Veniale, quidquid horum erit.
Ignosce amanti, si geram quod expedit:
Gratare, si vivam ut libet.

Defore me patriis tota trieteride terris,
Atque alium legisse vagis erroribus orbem,
105Culta prius vestrae oblitum consortia vitae
Increpitas sanctis mota pietate querelis.
Amplector patrio venerandos pectore motus,
Et mihi gratandas salvis affectibus iras.
Sed reditum inde meum genitor te poscere mallem
110Unde dari possit. Revocandum me tibi credam,
Cum steriles fundas non ad divina precatus,
Castalidis supplex averso Numine Musis?
Non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
Quod datur, in nihilum (sine Numine nomina Musas
115Surda vocas, et nulla rogas) levis auferet aura,
Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent,
Nec penetrant superi stellantem Regis in aulam.
Si tibi cura mei reditus, illum aspice, et ora,
120Qui tonitru summi quatit ignea culmina coeli,
Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet,
Quique satis coelo soles largitur, et imbres,
Qui super omne quod est, vel in omnia totus ubique
Omnibus infusus rebus regit omnia Christus,
125Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra
Et loca disponit; quod si contraria votis
Constituat nostris, prece deflectendus in illa est
Quae volumus: quid me accusas? Si displicet actus
Quem gero agente Deo, prius est si fas reus autor
130Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus.
Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,
Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo
Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar,
Et perversus eram, falsi caligine cernens,
135Stulta Dei sapiens, et mortis pabula vivens.
Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc,
Agnosci datur, a summo Genitore novari,
Quod non more meo geritur; non arbitror, istis
Confessus dicar mutatae in prava notandum
140Errorem mentis, quoniam sim sponte professus,
Me non mente mea vitam mutasse priorem.
Mens nova me fateor cepit, mens non mea quondam,
Sed mea nunc autore Deo, qui si quid in actu
Ingeniove meo sua dignum ad munia vidit,
145Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedet,
Cujus praeceptis partum est quod Christus amaret.
Quare gratandum magis est tibi quam queritandum,
Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
Paulinus, cui te non inficiare parentem
150Nec modo, cum credis perversum, sic mea verti
Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum
Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi,
Deque tua primum tibi deferet arbore fructum.
Unde precor meliora putes, nec maxima perdas.
155Praemia, detestando tuis bona fontibus orta.
Non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum
Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris
Pegaseum vixisse equitem, licet avia multi
Numine agente colant, clari velut ante sophorum
160Pro studiis Musisque suis: ut nunc quoque castis
Qui Christum sumsere animis agitare frequentant
Non inopes animi, neque de feritate legentes
Desertis habitare locis, sed in ardua versi
Sidera, spectantesque Deum, verique profunda
165Perspicere intenti; de vanis libera curis
Otia amant; strepitusque fori, rerumque tumultus,
Cunctaque divinis inimica negotia donis,
Et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent.
Speque fideque Deum sponsa mercede sequuntur,
170Quam referet certus non desperantibus autor,
Si modo non vincant vacuis praesentia rebus;
Quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur,
Secreta ignitus penetrans coelestia sensus.
Namque caduca patent nostris, aeterna negantur
175Visibus, et nunc spe sequimur quod mente videmus,
Spernentes varias rerum spectacula formas,
Et male corporeos bona sollicitantia visus.
Attamen haec sedisse illis sententia visa est,
Tota quibus jam lux patuit verique bonique,
180Venturi aeternum secli, et praesentis inane.
At mihi non eadem cui gloria, cur eadem sit
Fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
Littoris, unde haec jam tam festinata locorum,
185Invidia est? Utinam justus me carpere livor
Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.
Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem,
Et laus hic contemta redit mihi judice Christo.
Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
190Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas,
Vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
Mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux.
Nec mihi nunc patrii est (ut vis) oblivio coeli,
Qui summum suspecto Patrem, quem qui colit unum,
195Hic vere memor est coeli. Crede ergo, pater, nos
Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes,
Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum
Testantur mores hominum: nec enim impia summum
Gens poterit novisse Deum; sint multa locorum,
200Multa hominum studiis inculta, expertia legum,
Quae regio agresti ritu caret? Aut quid honestis
Improbitas aliena nocet? Quid tu mihi vastos
Vasconiae saltus, et ninguida Pyrenaei
Objicis hospitia, in primo quasi limine fixus
205Hispanae regionis agam, nec sit locus usquam
Rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem
Usque patet mersos spectans Hispania soles?
Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum:
Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,
210Inter quos habui socia feritate, colonos.
Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent
Inspersae fibris maculae: sic Vascone saltu
Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos,
Nulla ab inhumano morum contagia ducit
215Hospite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,
Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis
Urbibus, et laetis hominum celeberrima cultis?
Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris:
Cur non more meo potius formata, ferinos
220Poneret in nostros migrans gens barbara ritus?
Nam quod in aversis habitacula ponis Hiberis
Urbibus, et deserta tuo legis oppida versu,
Montanamque mihi Calagurrim et Bilbilim acutis
Pendentem scopulis, collemque jacentis Herdae
225Exprobras, velut his habitem laris exsul et urbis
Extra hominum tecta atque vias: an credis Hiberae
Has telluris opes, Hispani nescius orbis,
Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas,
Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae
230Discludit bimarem celso qui vertice Calpen?
Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur,
Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena,
Et capite insigni despectans Tarraco pontum.
Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
235Qua geminum felix Hispania tendit in aequor,
Qua Betis Oceanum, Thyrrenumque auget Hiberus,
Lataque distantis pelagi divortia complet,
Orbe suo finem ponens in limite mundi?
An tibi, mi domine illustris, si scribere sit mens,
240Qua regione habites, placeat reticere nitentem
Burdigalam, et piceos malis describere Boios?
Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis,
Inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,
Laeta locis, et mira colens habitacula tectis:
245Nigrantesne casas et texta mapalia culmo,
Dignaque f pellitis habitas deserta Bigerris?
Quique superba tuae contemnis moenia Romae
Consul, arenosos num dedignare Vasatas?
Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,
250Rauranum Ausonias huc devexisse curules
Conquerar; et trabeam veteri sordescere panno?
Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
Caesareas inter parili titulo palmatas
Fulget in attrito longum venerabilis auro,
255Florentem retinens meriti vivacis honorem.
Aut cum Lucani retineris culmine fundi,
Aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
Materiam praebente loco, qui proxima signat,
In Condatino diceris degere vico?
260Multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis.
Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,
Ludere blanditiis urentibus, et male dulces
Fermentare jocos satirae mordacis aceto,
Saepe poetarum, numquam decet esse parentum.
265Namque - fides pietasque petunt, ut quod mala nectens,
Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti
Mens patris affigi, fixumque haerescere cordi
Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum.
Ante habitos mores, non semper, flectere, vitam
270Crimen habet: namque est laudi bene vertere. Cum me
Immutatum audis, studium officiumque require.
Si pravo rectum, si relligiosa profanis,
Luxurie parcum, turpi mutatur honestum;
Segnis, iners, obscurus ago: miserere sodalis
275In mala perversi: blandum licet ira parentem
Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
Moribus, et monitu reparet meliora severo.
At si forte itidem, quod legi, et quod sequor, audis,
Corda pio vovisse Deo, venerabile Christi
280Imperium docili pro credulitate sequentem,
Persuasumque Dei monitis, aeterna parari
Praemia mortali, damnis praesentibus emta,
Non reor id sano sic displicuisse parenti,
Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo,
285Ut Christus sanxit. Juvat hoc, nec poenitet hujus
Erroris, stultus diversa sequentibus esse
Nil moror, aeterno mea dum sententia Regi
Sit sapiens. Breve quidquid homo est, ut corporis aegri,
Temporis occidui, et sine Christo pulvis et umbra:
290Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse.
Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,
Cumque suo moriens sententia judice transit.
At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi,
295Sera erit exutis homini querimonia membris,
Dum levia humanae metuit convicia linguae,
Non timuisse graves divini judicis iras,
Quem Patris aeterni solio dextraque sedentem
Omnibus impositum Regem, et labentibus annis
300Venturum, ut cunctas aequato examine gentes
Judicet, et variis referat sua praemia gestis,
Credo equidem et metuens studio properante laboro;
Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.
Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris
305Corda tremunt, gestitque anima, id jam cauta futuri,
Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis,
Ponderibusque gravis rerum, si forte recluso
Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras
Regis ad occursum levibus se tollere pennis,
310Inter honora volans sanctorum millia coelo,
Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos
Ardua in astra pedes facili molimine tollent,
Et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,
Coelestem ut medio venerentur in aere Regem,
315Claraque adorato conjungant agmina Christo.
Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris
Sopitum tenebris sterili deprendat in actu,
Tempora sub vacuis ducentem perdita curis.
Nam quid agam? Lentis si dum conniveo votis,
320Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet,
Et subitis Domini coelo venientis aperto
Praestrictus radiis, obscura et tristia noctis
Subfugia illato confusus lumine quaeram?
Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri,
325Vel praesentis amor vitae, rerumque voluptas
Curarumve labor, placuit praevertere casus
Proposito, et curas finire superstite vita;
Commissisque Deo ventura in secula rebus,
Exspectare trucem securo pectore mortem.
330Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:
Si contra est, Christo tantum me linque probari.

Sigue explorando

Por su autor
Paulinus Nolanus · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poemata (Paulinus Nolensis) — VIII. Paraphrasus psalmi II.Poemata (Paulinus Nolensis) — XI. Ausonio Paulinus. →

Expediente

Autor
Paulinus Nolanus
Título
Poemata (Paulinus Nolensis) — X. Ausonio Paulinus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-paulinus-nolensis-x-ausonio-paulinus--paulinus-nolanus-a53d7b
Cita recomendada
Paulinus Nolanus, «Poemata (Paulinus Nolensis) — X. Ausonio Paulinus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-paulinus-nolensis-x-ausonio-paulinus--paulinus-nolanus-a53d7b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.