Beatus ille, qui procul vitam suam
Ab impiorum segregarit coetibus,
Et in via peccantium non manserit,
Nec in cathedra pestilenti sederit:
5Sed corde toto fixus in legem Dei
Praecepta vitae nocte volvit et die,
Mentemque castis institutis excolit.
Erit ille ut arbor quae propinqua flumini,
Humore ripae nutriente pascitur,
10Suoque fructum plena reddet tempore,
Et, fronde numquam defluente, pervirens
Stabit perenni vividum lignum coma.
Non haec iniquos prosequetur gloria,
Sed ut favillam pulveris ventus rapit,
15Sic ira iniquos verret a vultu Dei.
Idcirco tali dividentur ordine
Hominum per orbem dissipatorum greges,
Ut judicandi non resurgant impii,
Qui denegarunt debitum cultum Deo,
20Sed puniendi: nam suum crimen videns,
Non indigebit quaestione detegi,
Quoniam imminentem praeferent mortis notam,
Signum salutis non gerentes frontibus.
Peccator autem, non et impius tamen,
25Quae magna turba est, non resurget gloriae,
Verum resurget deputanda examini.
Nec enim sedere cum piis judex potest,
Causas suorum redditurus actuum,
Varieque gestis aut probandus, aut reus.
30Sine lege passim legis ignari cadent,
In lege lapsus, lege judicabitur.
Opus per omne curret ignis arbiter,
Quod non cremarit flamma, sed probaverit,
Illud perrenni praemio pensabitur.
35Qui concremanda gesserit, damnum feret,
Sed ipse salvus evolabit ignibus.
Tamen subusti corporis signis miser
Vitam tenebit, non tenebit gloriam:
Quia carne victus, mente non versus tamen,
40Etsi negarit debitam legi fidem,
Per multa saepe devolutus crimina:
Tamen fidei nomen aeternum gerens,
Numquam salutis exsulabit finibus.
Idcirco cuncti nunc in isto seculo,
45Dum currit aetas, et dies aevi patet,
Rectas agamus semitas firmo pede,
Nec deferamur lubrico latae viae,
Praestat per arctum dimicantes tramitem
Laboriosis introire nisibus.
50Vias bonorum laetus agnoscit Deus,
At impiorum pronum iter delebitur.