CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPaulinus Nolanus

Paulinus Nolanus · Medieval

Poemata (Paulinus Nolensis) — V. Ad Deum alia precatio.

latín

Omnipotens quem mente colo, Pater unice rerum,
Ignorate malis, et nulli ignote piorum;
Principio extremoque carens, antiquior aevo,
Quod fuit aut veniet: cujus formamque modumque
5Nec mens complecti poterit, nec lingua profari:
Cernere quem solus, coramque audire jubentem
Fas habet, et patriam propter considere dextram,
Ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis;
Ipse Dei Verbum, Verbum Deus anticipator
10Mundi, quem facturus erat: generatus in illo
Tempore quo tempus nondum fuit: editus ante
Quam jubar et rutilus coelum illustravit Eous:
Quo sine nil actum, per quem facta omnia, cujus
In coelo solium, cui subdita terra sedenti,
15Et mare, et obscurae chaos insuperabile noctis,
Irrequies cuncta ipse movens, vegetator inertum;
Non genito ex Genitore Deus, qui fraude superbi
Offensus populi gentes in regna vocavit:
Stirpis adoptivae meliore propage colendus.
20Cernere quem licuit proavis: quo Numine viso,
Et Patrem vidisse datum, contagia nostra
Qui tulit, et diri passus ludibria lethi,
Esse iter aeternae docuit remeabile vitae.
Nec solam remeare animam, sed corpore toto
25Coelestes intrare plagas, et inane sepulcri
Arcanum vacuis adopertum linquere terris.
Nate Patris summi, nostroque salutifer aevo:
Virtutes patrias Genitor cui tradidit omnes,
Nil ex invidia retinens, plenusque datorum,
30Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures.
Da Pater invictam contra omnia crimina mentem
Vipereumque nefas nocituri averte veneni:
Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam,
Deceptumque adjunxit Adam. Nos sera nepotum
35Semina, veridicis aetas praedicta prophetis
Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande viam, qua me post vincula corporis aegri
In sublime feram: puri qua lactea coeli
Semita ventosae superat vaga lumina lunae:
40Qua proceres abiere pii, quaque integer olim
Raptus quadrijugo penetrat super aethera curru
Elias, et solido cum corpore praevius Enoch.
Da, Pater, aeterni speratam luminis auram,
Si lapides non juro deos, unumque verendi
45Suspiciens altare sacri, libamina vitae
Intemerata fero: si te Dominique Deique
Unigeni cognosco Patrem, mixtumque duobus
Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.
Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga,
50Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
Quaero: nec arcanis numen conjecto sub extis.
Si scelere abstineo, errori ipse obnoxius: et si
Opto magis, quam fido, bonus purusque probari,
Confessam dignare animam: si membra caduca
55Exsecror, et tacitum si poenitet, altaque sensus
Formido excruciat, tormentaque sera gehennae
Anticipat, patiturque suos mens saucia manes.
Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu:
Nil metuam, cupiamque nihil: satis hoc rear esse,
60Quod satis est: nil turpe velim, nec causa pudoris
Sim mihi: nec faciam cuiquam, quae tempore eodem
Nolim facta mihi: nec vero crimine laedar,
Nec maculer dubio: paulum distare videtur
Suspectus, vereque reus. Male posse facultas
65Nulla sit, et bene posse adsit tranquilla potestas.
Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis:
Et semper genitor sine vulnere nominis hujus.
Non animo doleam, non corpore, cuncta quietis
Fungantur membra officiis: nec saucius ullis
70Partibus amissum quidquam desideret usus.
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
Nulla putem: suprema mihi cum venerit hora,
Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente videbor,
75Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
Judiciuin sperare tuum: quod dum sua differt
Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum
Insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
80Christe apud aeternum placabilis assere Patrem,
Salvator, Deus ac Dominus, mens, gloria, Verbum,
Filius, et vero verum de lumine lumen,
Aeterno cum Patre manens, in secula regnans;
Consona quem celebrat modulato carmine plebes,
85Et responsuris ferit aera vocibus: Amen.

Sigue explorando

Por su autor
Paulinus Nolanus · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poemata (Paulinus Nolensis) — IX. Paraphrasis psalmi CXXXVI.Poemata (Paulinus Nolensis) — VI. (De S. Johanne Baptista Christi Praecursore.) →

Expediente

Autor
Paulinus Nolanus
Título
Poemata (Paulinus Nolensis) — V. Ad Deum alia precatio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-paulinus-nolensis-v-ad-deum-alia-precati--paulinus-nolanus-38f24e
Cita recomendada
Paulinus Nolanus, «Poemata (Paulinus Nolensis) — V. Ad Deum alia precatio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-paulinus-nolensis-v-ad-deum-alia-precati--paulinus-nolanus-38f24e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.