CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPaulinus Nolanus

Paulinus Nolanus · Medieval

Poemata (Paulinus - incertus) — Poema I. Uxorem hortatur ut se totam Deo dedicet .

latín

(PL 61 0737C) 745-746

Age, iam precor, mearum
Comes irremota rerum,
Trepidam brevemque vitam
Domino Deo dicemus.
Celeri vides rotatu 5
Rapidos dies meare,
Fragilisque membra mundi
Minui, perire, labi.
Fugit omne quod tenemus,
Neque fluxa habent recursum: 10
Cupidas vagasque mentes
Specie trahunt inani.
Ubi nunc imago rerum est?
Ubi sunt opes potentum?
Quibus occupare captas 15
Animas fuit voluptas.

(0737D) Qui centum quondam terram vertebat aratris,
Aestuat, ut geminos possit habere boves.
Vectus magnificis carpentis saepe per urbes,
Rus vacuum fessis aeger adit pedibus. 20
Ille decem celsis sulcans maria ante carinis,
Nunc lembum exiguum scandit, et ipse regit.
Non idem status est agris, non urbibus ullis.
(0738B) Omniaque in finem praecipitata ruunt.
Ferro, peste, fame, vinclis, algore, calore, 25
Mille modis miseros mors rapit una homines.
(0738C) Undique bella fremunt, omnes furor excitat, armis
Incumbunt reges regibus innumeris.
Impia confuso saevit discordia mundo,
Pax abiit terris ultima quaeque vides. 30
Et si concluso superessent tempora seclo,
Aut posset longos mundus habere dies,
Nos tamen occasum nostrum observare deceret,
Et finem vitae quemque videre suae.
Nam mihi quid prodest, quod longo flumina cursu 35
Semper inexhaustis prona feruntur aquis,
Multa quod annosae vicerunt secula silvae,
Quodque suis durant florea rura locis?
Ista manent nostri sed non mansere parentes.
(0738D) Exigui vitam temporis hospes ago. 40
Non ergo sumus hic ne quidquam in secula nati,
Quae pereunt nobis, et quibus occidimus:
Sed vitam aeternam vita ut mereamur in ista,
Et subeat requies longa labore brevi.
747-748 Et tamen iste labor sit forte rebellibus asper, 45
(0739A) Ac rigidas leges effera corda putent:
Non tamen haec gravis est mansueto sarcina dorso;
Nec laedit blandum mitia colla iugum,
Tota mente Deus, tota vi cordis amari
Praecipitur: vigeat cura secunda hominis. 50
Quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,
Vindictam laesus nesciat exigere.
Contentus modicis vitet sublimis haberi,
Sperni non timeat, spernere non libeat.
Parcus, vera loquens, et mente et corpore castus, 55
Insontem vitam pacis amator agat.
Det proprium cunctis quos cernit egere benignus;
Non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.
(0739B) Quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?
Aut quid erit quod non possit obire fides? 60
Qui credunt sacros verum cecinisse prophetas,
Et qui non dubitant verba manere Dei;
Qui Christum passum poenas crucis, ultima mortis
In toto excelsi Patris honore vident,
Quique ipsum multa cum maiestate tremendum 65
Expectant pingui lampade pervigiles,
His sordent terrena, patent coelestia, nec se
Captivos servos temporis huius agunt.
Non illos fallax cepit sapientia mundi,
Nec curas steriles inseruere polis. 70
Imperia et fasces, indocti munera vulgi,
Quasque orbis scelerum semina fecit opes,
Calcarunt, sancta coelum ambitione petentes,
(0739C) Suffragiis Christi et plausibus angelicis.
Nec labor hos durus vincit, nec blanda voluptas. 75
Quaerere nil cupiunt, perdere nil metuunt.
Omnia non Christi qui Christi est odit, in illo
Se statuens, in se qui gerere optat eum.
Ille Deus rerum, coeli terraeque creator,
Me propter sacra Virgine natus homo est. 80
Flagris dorsa, alapis maxillas, ora salivis
Praebuit, et figi se cruce non renuit.
Non ut tanta Deo quidquam patientia ferret,
Cuius nec crescunt nec minuuntur opes,
Sed quod erat vitiatum in me ut superaret in illo, 85
Factus sum Christi corporis, ille mei.
Me gessit moriens, me victa morte resurgens,
(0739D) Et secum ad Patrem me super astra tulit.
(0740A) Quidnam igitur tanta pro spe tolerare recusem?
Aut quid erit quod me separet a Domino? 90
Ignem adhibe, rimare manu mea viscera, tortor,
Effugient poenas membra soluta tuas.
Carcere si caeco claudar, nectarque catenis,
Liber in excessu mentis adibo Deum.
Si mucrone paret cervicem abscindere lictor, 95
Impavidum inveniet: mors cita, poena brevis,
749-750 Non metuo exsilium, domus omnibus una est,
Sperno famem, Domini fit mihi sermo cibus.
Nec tamen ista mihi de me fiducia surgit,
Tu das, Christe, loqui, tuque pati tribuis. 100
In nobis nihil audemus, sed fidimus in te,
(0740B) Quos pugnare iubes, et superare facis.
Spes igitur mea sola Deus, quem credere vita est,
Qui patriae civem me dedit alterius.
Sorte patrum occiduum iussus transcurrere mundum, 105
Sub Christi sacris advena miles eo,
Nec dubius me iure brevi terrena tenere,
Sic utar propriis, ceu mea non mea sint.
Non mirabor opes, nullos sectabor honores,
Pauperiem Christo divite non metuam. 110
Qua stetero adversis, hac utar mente secundis;
Nec mala me vincent, nec bona me capient.
Semper agam grates Christo, dabo semper honorem,
Laus Domini semper vivet in ore meo.
(0740C) Tu modo fida comes, mecum isti accingere pugna, 115
Quam Deus infirmo praebuit auxilium.
Sollicita elatum cohibe, solare dolentem:
Exemplum vitae simus uterque piae.
Custos esto tui custodis, mutua redde;
Erige labentem, surge levantis ope. 120
Ut caro non eadem tantum, sed mens quoque nobis
Una sit, atque duos spiritus unus alat.

Sigue explorando

Por su autor
Paulinus Nolanus · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ad AsoniumPoemata (Paulinus - incertus) — Poema II. De nomine Iesu. →

Expediente

Autor
Paulinus Nolanus
Título
Poemata (Paulinus - incertus) — Poema I. Uxorem hortatur ut se totam Deo dedicet .
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-paulinus-incertus-poema-i-uxorem-hortatu--paulinus-nolanus-904ac8
Cita recomendada
Paulinus Nolanus, «Poemata (Paulinus - incertus) — Poema I. Uxorem hortatur ut se totam Deo dedicet .», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-paulinus-incertus-poema-i-uxorem-hortatu--paulinus-nolanus-904ac8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.