Uxoris nitidae beate coniunx
cunctis coniugibus beatiorque,
quid sentis, age, de meo libello
nobis dissere. Numquid a Catullo
quemquani videris esse nequiorem, 5
aut qui plus habeat procacitatis,
non dico tamen elegantiorem?
Sed certe meus hic libellus unum
doctum post sequitur suum Catullum
et Calvum veteremque disciplinam. 10
Non multo minor est novis poetis.
saltat versiculis canens minutis
hoc, quod non sonuere mille ab annis
musaruin citharae et Lyaei puellae.
Qui si evadere putidam culinam 15
et tegmen poterit negare thynnis,
foetentes neque vestiet siluros,
studebit pueris piacere ineptis,
siqui Castaliae specus liquores
Parnassi nequedum bibere fontis; 20
doctas sed fugiet manus virorum
et qui Castalio sinu recumbunt,
contentus, Miniate, si molestus
non sit vel tibi vel tuae Cicellae.