CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Parthenopeus — XXV Ad se ipsum.

latín

Quingentas solitus cum sis adamare puellas,
nunc ab amore tuo quid, Ioviane, vacas?
An quia difficilem sese tibi Fannia praebet
et rigidos mores forma superba facit?
Cum tot sint faciles, sit copia mollis amorum,
quaere aliquam, tibi quae sponte piacere velit,
quae tibi se dedat, cui sis et carus ocellus,
cui dicas: « Iam iam Fannia nulla mihi est».
Ipsa tibi dicat : « Mea lux, mea vita, meus flos,
liliolumque meum basiolumque meum,
carior et gemmis et caro carior auro,
tu rosa, tu violae, tu mihi levis onyx,
deliciae cultusque meus, mea gaudia solus,

corque meum, et prae te nil iuvat esse meum ».
Et quingenta simul capiat tunc basia raptim
et sine niente oculos volvat agatque suos
ac, linguam querulo cum suxerit ore trementem,
exanimis collo pendeat ipsa tuo.
Tunc dices: « Amor est suco iucundior omni,
20 dulcior et melle est. suavior ambrosia est»;
nec tibi quingentas fuerit sat amasse puellas.
Nil numerus certe, nil in amore valet.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parthenopeus — XXIX In Antoninum cinaedum.Parthenopeus — XXVI Ad Thaliam. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Parthenopeus — XXV Ad se ipsum.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parthenopeus-xxv-ad-se-ipsum--iovianus-pontanus-e23e7c
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Parthenopeus — XXV Ad se ipsum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parthenopeus-xxv-ad-se-ipsum--iovianus-pontanus-e23e7c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.