CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Parthenopeus — VI Queritur de ingenii tenuitate.

latín

Aerii montes et mollia prata nemusque
et vos carminibus, flumina, nota meis,
quod me tam gracilem voluistis ferre poetam,
indignor magnae laudis amore calens.
Nam mihi iam pridem tenues agitantur amores
attritamque sequor vatibus ips'e viam,
intactos ausus nedum contingere fontes
arduus et suinmi carpere montis iter
hic, ubi Pierio recubans Lucretius antro
concinuit Latio carmina digna sono
ac rarum Siculus fecundo pectore vates
rerum naturae condidit auctor opus.
Sed tamen ante diem quicquid properatur acerbum est
maturumque suo tempore quicquid erit;
omnia fert aetas et perficit omnia tempus
nec serum quicquam tempus et bora ferunt.
Prima velini teneris intendat amoribus aetas
cantet et ad citharam nostra Camoena suam
ac primum teneros miretur Fannia versus,
quos mea demulcens pectora dictat Amor,
lascivumque prius me sentiat Umbria vatem
gaudeat et nostro cannine lector amans.
Sera meis veniet. veniet si fama libellis,
in predo cum sit nostra senecta suo.
Tunc ego Castalias (vivam modo) pronus ad undas
perfundam sancto labra liquore senex,
quattuor et referam digesta dementa figuris,
primum ignis, post hunc aeris esse locum,
terra sit ut media mundi regione locata
nixa suis opibus, pondere tuta suo,
intervalla tenens distantia partibus aeque
bruta quidem et solido sorte recepta loco,
quam pater Oceanus spumantibus abluit undis
amplectens medio dissociatque freto;
sint duo praeterea, quorum sublimis ab arcto,
imus ab opposito dicitur axe polus ;
hos circum immensi volvatur machina mundi
nec tamen impositum sentiat axis onus;
denique gignendis quaenam sint semina rebus,
unde suos ortus edita quaeque trahant;
unde pavor cervis, rabies atque ira leonum,
raucaque cur cornix, et bene cantet olor;
quid calidi fontes imbri, quid noctibus Amnion
ferveat et medio frigeat usque die;
quem dederit rebus finem natura creandis;
Centauri numquid Scylla vel esse queant;
cur non luna suo, sed fratris luceat igni;

quid vehat et Procyon, quid vehat ortus Eq
Felices animae fatis melioribus usae,
cura quibus primis talia nosse fuit;
non illis studium gemmae, non dira cupido
divitis aut auri perniciosa sitis,
sed superum casto rimabant pectore teinplum :
quis superis nunc est vita beata locis.
At mihi servitium et tristis iam vita paratur
illaque libertas pristina surripitur,
immatura meae nec parcunt fata iuvcntae.
Ne peream, tu me, Fannia cara, iuva.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parthenopeus — VI Laudes Casis fontis.Parthenopeus — VII Ad Pium pontificem maximum. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Parthenopeus — VI Queritur de ingenii tenuitate.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parthenopeus-vi-queritur-de-ingenii-tenuitate--iovianus-pontanus-447b5c
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Parthenopeus — VI Queritur de ingenii tenuitate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parthenopeus-vi-queritur-de-ingenii-tenuitate--iovianus-pontanus-447b5c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.