CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublilius Optatianus Porphyrius

Publilius Optatianus Porphyrius · Medieval

Panegyricus (Porphyrius) — X

latín

left

(Dissona conexis audet componere uerbis
omine mens elata bono. iuuat inclyta linguae
munera Graiorum Musa modulante nouare,
inque uicem, uersu cecinit quae forte Latino,
nunc alio textu Graecorum in carmina duci,
ordine ut in duplicem nectatur littera uocem.
Nunc age fecundae reserent pulcherrima Musae;
ore sonet docili chelys inclyta carmina Phoebi:
spem rerum iustumque canam summamque salutis
te dominum, bona dona dei, te, magne, parentem
Romanum, gratumque orbem tibi, maxime, semper,
omnia quod certa respirant mente quietem.
Cum placidi spectent hostiles mille triumphos,
omnia plena bonis tua, Constantine, Quirites,
nil sibi crediderint carum mage te, decus orbis.
Seruatos Tyrii se semper uindice dextra
te domino exultant; tranquillis carior urbi
Africa temporibus potitur seruata quiete,
nunc se felicem, nunc se sub numinis arce
tutam, quod Carthago decus uenerabile gestat,
iure putat: tantum fatis, lux inclyta, praestat
nobile te domino nomen; spes et decus almumst.
Omnis ab Arctois plaga finibus horrida Cauro
pacis amat cana et comperta perennia iura,
et tibi fida tuis semper bene militat armis,
resque gerit uirtute tuas populosque feroces
propellit caeditque, habens tibi debita rata,
et tua uictores sors accipit. hinc tibi fortes
teque duce inuictae attollunt signa cohortes;
undique te comitata dei pia numina summi
omnibus ultorem praebent, et iura fidemque,
alme, tua spectant: respondent omnia uotis.
Undique pacatis saluator maxima rebus
gaudia praestabis, dabis otia uictor in orbe;
uirtutum meritis uicennia praecipe uota.
Saeclorum creuit gemino spes Caesare certa,
tuque, o sancte parens, olim post mille tropaea,
o lux Ausonidum, dispone sceptra nepotum.)

In hoc carmine acrostichis habet scriptum,
Domino nostro Constantino Perpetuo Augusto.
Decimae omnium versuum litterae, et nonae decimae, et vicesimae octavae, descendentes per directum, litteris graecis tres versus habent. Et est in decimis omnium versuum hic versus:
Νεῖμέν σοι βασιλεῖ Χριστὸς, καὶ σοῖς τεκέεσσι;
In nonis decimis hic,
Τίμιον εὐσεβίης κρατέειν ἀρετῆς τε βραβεῖον;
In vicesimis octavis autem versus hic,
Εὐνομίης ἄρχειν τὲ καὶ Aὐσονίοισιν ἀνάσσειν.
Sed cum deorsum versum hoc ordine graece legantur, eaedem litterae per diversum ordinem legentibus, versibus latinis obsequium suum latinarum litterarum officio praebent: Ut sit haec diversitas, ut cum graece significatus suos, tum exprimant et latine.

Sigue explorando

Por su autor
Publilius Optatianus Porphyrius · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Panegyricus (Porphyrius) — VIIIPanegyricus (Porphyrius) — XI →

Expediente

Autor
Publilius Optatianus Porphyrius
Título
Panegyricus (Porphyrius) — X
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-panegyricus-porphyrius-x--publilius-optatianus-porphyr-53ceee
Cita recomendada
Publilius Optatianus Porphyrius, «Panegyricus (Porphyrius) — X», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-panegyricus-porphyrius-x--publilius-optatianus-porphyr-53ceee.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.