CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaClaudius Claudianus

Claudius Claudianus · Medieval

Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti — Praefatio

latín

Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
pectore sopito reddit amica quies.
venator defessa toro cum membra reponit,
mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
5iudicibus lites, aurigae somnia currus
vanaque nocturnis meta cavetur equis.
furto gaudet amans, permutat navita merces
et vigil elapsas quaerit avarus opes,
blandaque largitur frustra sitientibus aegris
10 inriguus gelido pocula fonte sopor.

Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
artibus adsuetis sollicitare solet.
namque poli media stellantis in arce videbar
ante pedes summi carmina ferre Iovis;
15utque favet somnus, plaudebant numina dictis
et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat. (v.2.p.72)
quam laetum post bella Iovem susceperat aether
20 Phlegraeae referens praemia militiae!
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
inrita nec falsum somnia misit ebur.
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
en quales memini, turba verenda, deos!
25fingere nil maius potuit sopor, altaque vati
conventum caelo praebuit aula parem.
(v:::2:::p:::74)

Sigue explorando

Por su autor
Claudius Claudianus · 32 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti — PanegyricusPanegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti — Panegyricus →

Expediente

Autor
Claudius Claudianus
Título
Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti — Praefatio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-panegyricus-de-sexto-consulatu-honorii-augusti-p--claudius-claudianus-25afc9
Cita recomendada
Claudius Claudianus, «Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti — Praefatio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-panegyricus-de-sexto-consulatu-honorii-augusti-p--claudius-claudianus-25afc9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.