CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Ordo urbium nobilium — 2, 3. Constantinopolis et Carthago.

latín

Constantinopoli adsurgit Carthago priori,
non toto cessura gradu, quia tertia dici
fastidit, non ausa locum sperare secundum,
qui fuit ambarum. Vetus hanc opulentia praefert,
hanc fortuna recens: fuit haec, subit ista novisque
excellens meritis veterem praestringit honorem
et Constantino concedere cogit Elissam.
Accusat Carthago deos iam plena pudoris,
nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
Conponat vestros fortuna antiqua tumores.
Ite pares, tandem memores, quod numine divum
angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina, Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ordo urbium nobilium — 19. Narbona.Ordo urbium nobilium — 20. Burdigala. →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Ordo urbium nobilium — 2, 3. Constantinopolis et Carthago.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ordo-urbium-nobilium-2-3-constantinopolis-et-car--decimus-magnus-ausonius-83bf34
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Ordo urbium nobilium — 2, 3. Constantinopolis et Carthago.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ordo-urbium-nobilium-2-3-constantinopolis-et-car--decimus-magnus-ausonius-83bf34.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.