Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, Domine: et descendat super nos misericordia tua.
Deinde incensat Altare, dicens:
Ps. 140, 2-4
Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis: ut non declinet cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.
Dum reddit thuribulum Diacono, dicit:
Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeternae caritatis. Amen.
Postea incensatur Sacerdos a Diacono, deinde alii per ordinem. Interim Sacerdos lavat manus, dicens:
Ps. 25, 6-12
Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum, Domine:
Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.
Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me et miserere mei.
Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te, Domine.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
¶ In Missis Defunctorum, et Tempore Passionis in Missis de Tempore omittitur Gloria Patri.
Deinde, aliquantulum inclinatus in medio Altaris, junctis manibus super eo, dicit:
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus ob memoriam passionis, resurrectionis et ascensionis Jesu Christi, Domini nostri: et in honorem beatae Mariae semper Virginis, et beati Joannis Baptistae, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et istorum et omnium Sanctorum: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem: et illi pro nobis intercedere dignetur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Postea osculatur Altare, et versus ad populum extendens, et jungens manus, voce paululum elevata, dicit:
Orate, fratres: ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
Minister, seu circumstantes respondent: alioquin ipsemet Sacerdos:
Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis (vel meis) ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram, totiusque Ecclesiae suae sanctae.
Sacerdos submissa voce dicit:
Amen.
Deinde, manibus extensis, absolute sine Oremus subjungit Orationes secretas. Quibus finitis, cum pervenerit ad conclusionem, clara voce dicit: Per omnia saecula saeculorum, cum Praefatione, ut in sequentibus.
Praefationem incipit ambabus manibus positis hinc inde super Altare: quas aliquantulum elevat, cum dicit: Sursum corda. Jungit eas ante pectus, et caput inclinat, cum dicit: Gratias agamus Domino, Deo nostro.
Deinde disjungit manus, et disjunctas tenet usque ad finem Praefationis: qua finita, iterum jungit eas, et inclinatus dicit: Sanctus. Et cum dicit: Benedictus, qui venit, signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.
CANON MISSAE
Finita Praefatione, Sacerdos extendens, elevans aliquantulum et jungens manus, elevansque ad caelum oculos, et statim demittens, profunde inclinatus ante Altare, manibus super eo positis, dicit:
Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, Osculatur Altare et, junctis manibus ante pectus, dicit: uti accepta habeas et benedicas, Signat ter super Hostiam et Calicem simul, dicens: haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata, Extensis manibus prosequitur: in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Commemoratio pro vivis
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur: et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
¶ Per Annum ut infra +.
________________________________________
INFRA ACTIONEM
In Nativitate Domini:
Communicantes, et diem sacratissimum (noctem sacratissimam) celebrantes, quo (qua) beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Epiphania Domini:
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Paschate:
Communicantes, et diem sacratissimum (noctem sacratissimam) celebrantes Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum carnem: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Ascensione Domini:
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster, unigenitus Filius tuus, unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
In Pentecoste:
Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus Apostolis innumeris linguis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi: +
+ sed [et Beati Joseph, ejusdem Virginis Sponsi,] et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Jungit manus. Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Hanc igitur, extra Pascha et Pentecosten, ut infra.
In Paschate et Pentecoste tantum, tenens manus expansas super Oblata dicit:
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Jungit manus. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.
Quam oblationem.
Sic dicitur in recensitis Festivitatibus, nempe in Nativitate, Epiphania et Ascensione Domini et per totam Octavam in omnibus Missis, quae de Octava vel de Dominica infra Octavam celebrentur, aut cum utriusque vel alterutrius Commemoratione habeantur; a Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis inclusive in omnibus Missis, quae de Octava celebrentur, aut cum ejus Commemoratione habeantur; a Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sabbatum inclusive in omnibus Missis, quae de Vigilia vel de Octava celebrentur, aut cum alterutrius Commemoratione habeantur.