Pasiphile, ornatus fidei, cui iure fatemur,
si quid in arcano pectoris umbra tegit,
bis septem paruos, opus agricolare, libellos,
quos manus haec scripsit parte silente pedum,
nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes5
sed pura tantum rusticitate rudes
commendas, dignaris, amas et uilia dicta
adfectu socii sollicitante colis.
Nunc ideo modicum crescens fiducia carmen
obtulit arbitrio laetificanda tuo.10
Et nostrae studium non condemnabile Musae
urbanum fari rusticitatis opus:
sub thalami specie felices iungere siluas,
ut suboli mixtus crescat utrimque decor,
connexumque nemus uestire adfinibus umbris15
et gemina partum nobilitare coma,
foederibus blandis dulces confundere sucos
et laetum duplici fruge saporis ali:
quae quibus hospitium praestent uirgulta, docebo,
quae sit adoptiuis arbor onusta comis.20
Ipse poli rector, quo lucida sidera currunt,
quo fixa est tellus, quo fluit unda maris,
cum possent mixtos ramis inducere flores
et uaria grauidum pingere fronde nemus,
dignatus nostros hoc insignire labores,25
naturam fieri sanxit ab arte nouam.
Non segne officium nostrae reor esse camenae
aut operis parui gratia fiet inops.
Si uelocis equae pigro miscetur asello
ardor, ut in sterilem res cadat acta gradum30
fecundumque genus productus deleat heres
et sibi defectum copia prolis agat:
cur non arbor inops pinguescat ab hospite gemma
et decus externi floris adepta micet?
Incipiam, quicquid ueteres scripsere coloni,35
sacraque priscorum uerba labore sequar.
Principio multas species industria sollers
protulit et doctam iussit inire manum.
nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos
comitur, his discit credita ferre modis.40
aut noua discreto figuntur germina libro
aut aliud sumunt robora fissa caput
aut uirides oculos externi gemma tumoris
accipit et lento stringitur uda sinu.