Sic est: non ego, BVLLONI,
Augur vanus eram, debita cum tibi
Sacrae munera purpurae:
Jam dudum canerem: nec sua defuit
Vati, quam meruit, fides.
Et te purpureis patribus additum,
Exultantibus è jugis,
Vulgavit populis Roma: tibi prius
Quod spes publica voverat.
Quae non laetitiae signa dedit pater
Tybris, lene frementibus
Eripis? Thalamo nec male reddidit
Plausum Sequana de suo.
At non te meriti muricis ad decus
Promovit temerariae
Fortunae levitas, non popularibus
Auris gratia Principis
Parta, aut solicitis ambitionibus:
Non te fata domestica;
Non discrimina per mille Turennius,
Laudem quaerere nobilis,
Quando pro patria, et Principe pro suo,
Devotus toties mori,
Objectasque acies rumpere fervidus
Altum fulminat ad Sabim;
Non te illustre genus; non avus, aut pater,
Bellis egregii licet
Ambo, consiliis praecipuus tamen,
Et pollens pater arduae
Mentis; non atavi denique Caesares,
Qui per Nassaviam domum
Accesseretur; non reliquas supra
Laudatissima foeminas,
Te mater Latio murice vestiit:
Non clarissima turribus
Stirps Arverna suis; non tibi contulit
Fratrum turba faventium,
Romanae pretium nobile purpurae.
Hanc isti sapientiae,
Cujus consiliis omnia temperas,
Debes moribus hanc tuis;
Hanc debes meritis denique, et his, quibus
Omnes tam bene gratiis
Devincis animos. Quae veniet brevi
Ostro gloria de tuo,
In consanguineos undique principes,
Qui tot fata volentium
Decernunt populorum? O novus incita
Si menti incideret calor,
Si vis alta! Quibus scilicet, ah! quibus,
Princeps magne, tuum modis,
Plaudentes canerem per populos decus?
Quo te carmine dicerem?
Quamquam ô, spero equidem, languida pertinax
Sacrorum taciturnitas
Si vatum ora premat: mox erit, ut tuum
Gentes nomen ad ultimas
Centum Fama tubis ferre praeoccupet?
Nec jam Justitiae soror,
Virtutisque comes Gloria, caeteros
Demum provehere ad gradus,
Te sic promeritum differat: id tibi
Nato ad grandia spiritu,
Vis excelsa tuae spondeat indolis:
Nec regis favor abnuat:
Id regnum velit, et relligio petat.