OCellus ille, quem cano, Dei alitis
Ait fuisse nidus unus unicus;
Neque ullius lepori amabilis nurus
Nequisse praenitere, sive seriis
5opus foret vacare, sive lusibus.
Et hoc negat Lycaenidis male aemulae
Negare frontem, & auream Critheidem,
Plocenque nobilem, Aeliamque caesiam,
Glyconida, speculumque Belgii Antherin:
10Ubi iste post-ocellus, antea fuit
Serena stella. Namque in orbe lacteo
Micante saepe lumen extulit face.
Tabuda magne, tuque ductor Hespere
Tibi haec fuisse & esse cognitissima
15ocellus, inquit; ultima ex origine
Choros stetisse dicit inter astricos;
Tuo ustulasse te tuosque in aequore,
Et inde tot per invidentium greges
decus tulisse, dura sive mollia
10Moveret arma, sive mallet Aliger
Simul protervus abdere utraque in iecur.
Neque ulla vota amasionibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a domo
Iovis superbi adusque candidum hunc diem.
25Sed haec prius fuere. Nunc Dioneo
Cluitque honore, seque dedicat Tibi
Cupido Amoris, atque Amor Cupidinis.