DVM mulus quidam prope siluam pascitur Idam,
Nomen ei quod sit, uulpes audire poposcit. 1175
Respondisse datur, quod bestia uulgo uocatur.
«Non» ait, «id quero te, sed de nomine uero;
Quale sit, ignare michi deprecor vt fateare».
«Nomen id inscriptum speciale, quod est michi dictum
Tempore primeuo, latet hoc michi sub pede leuo. 1180
Hoc ibi nactus erit, quisquis sibi di[s]cere querit;
Curque sit hoc gestum, non sit tibi nosse molestum:
Matris in occasu, patris egri denique suasu
Constat id inuentum, ne mox post fata parentum
Tempus deleret proprium quod nomen inheret; 1185
Paruus enim pullus fueram sensusque nec ullus,
Hoc stet ut in mente, priuatus utroque parente».
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem,
Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum
Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, 1190
Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi
Illius ad raptum, predae dulcedine captum
Nititur urgeri sub amoris ymagine ueri;
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu: 1195
«Erige te sursum, celer huc et dirige cursum,
Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci,
Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu».
Surgit, ut audiuit, lupus huc et protinus iuit,
Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat. 1200
Hoc super, ut dixi, respondit prouidus ipsi:
«Subscriptum leuo pede, primo quod sit ab aeuo,
Hoc ibi querendum sit semper et inueniendum».
Nescius hic fraudis tantae, quam quisque subaudis,
Intima dum spectat, si nomen id ungula gestat, 1205
Verbere frons crebro fuso crepat icta cerebro.
Quod dum tale uidet fieri, uulpecula ridet,
Omnibus infestum merito sic ulta scelestum,
Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
Qui legit haec, discat, ne tale quid ipse cupiscat, 1210
In se confisus, per quod sit ad ultima risus;
Nam nimis est serum, post sumpta pericula, rerum
Presumptiuarum stultum piguisse suarum.