CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — [Epilogus: De ciconia stercorata.]

latín

Commaculare thorum ciconia sueta sororum,
Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, 1245
Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis,
Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis,
Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum
Vtque foret fessae locus hic, instante necesse. 1250
Quae grauior natu tunc fertur in hoc comitatu,
Percunctabatur, quapropter id haec paciatur.
Illa suae sordis stultique non inscia cordis,
Imputat errori proprio, dum nec monitori
Credidit, insanum nec et ipsa cohercuit anum. 1255
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis,
Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum.
Qua referente quidem sic esse, iubetur eidem
Esse reportandum uas illud opusque nefandum
Atque relinquendum sibi, denuo nec repetendum: 1260
Amodo sincere secum sic posse manere.
Taliter obiectis sermonibus his sibi rectis,
Deserit hunc morem post sumptum iure pudorem,
Tota mente studens obiecta per hec fore prudens.
Quod constat multis contingere quandoque stultis, 1265
Quos monitis blandis a factis ante nefandis
Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis,
Donec eos uerbis uis durior artet acerbis.
Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
Tres digiti scribunt, sic totum corpus laborat.
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
Finiui librum, scripsi sine manibus istum.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Novus Aesopus — I. [De cane et umbra prede.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — [Epilogus: De ciconia stercorata.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-epilogus-de-ciconia-stercorata--baldo-189829
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — [Epilogus: De ciconia stercorata.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-epilogus-de-ciconia-stercorata--baldo-189829.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.