CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMatthaeus Gwinne

Matthaeus Gwinne · Barroco

Nero — Praefatio

latín

PRUDENTIA, HONORE, AEQUITATE CLARISSIMI DOMINI THOMAE EGERTONI MAGNI SIGILLI ANGLIAE CUSTODIS INSIGNISSIMI ILLUSTRISSIMO HAEREDI FILIO IOANNI EGERTONO, ET GENEROSISSIMO GENERO FRANCISCO LEIGH, MUSARUM OPTIMIS FAUTORIBUS, CULTORIBUS D.D.

Aguntur Londini dum scribo Bacchanalia: num et quod scribam? Aguntur Cantabrigiae, ut audio, nonnulla huiusmodi. Quod agantur placet; placet, quod audiam; quid si aspiciam? Τί δὲ εἰ αὐτοῦ τοῦ θηρίου; ut ille de Demosthene? Quin ut agantur libere, ut serius hodie, sic mihi libero, non dico ad mensem, sed magis ad mentem Saturnalia? Quid vero? Inquit Menedemus:

tantumne ab re mea medica otii est mihi,
aliena ut curem, eaque ad medicum quae nihil attinet?

Chremes respondeo: homo sum, humani a me nihil alienum puto. Hoc mihi in otio negotium, ne otiosus sim. Hoc abs re (metuo) mea; sed in rem (spero) aliorum. Quin aliorum qui procurat, nec suam rem negligit, quod alios, ut decet, diligat; nec, ille ut cecinit, demissis propriis aliena negotia curat; forte et otia. Quod ἀκοινώνετον, sit a me alienum: lumen de lumine, aquam e flumine, vel alienis, commodare, non est, non debet esse, alienum. Nam si cuiusquam, quin si regis, vita mehercle medici est cura aliorum, quin ergo ista medice? Sit sane praemium ex opere cum facio; sit forte pretium in opera cum praelego. at operae non erit pretium si scribo medicinam. Tot, tanta, talia, tot, tanti, tales iam typis consignarunt, ut illorum illa (ille quod monuit) evolvere sit taedio, ediscere fastidio, in praxin perducere plusquam tormento: plura affingere sit labor multus, excudere vix locus, nedum nostratibus lucrum typographis. Non doctus dico, sed expertus. Sed cur ista poetice? Olim sic libuit. quin ergo comice? Demum non decuit. Etsi et sciam quiddam altius poetice, et acutius ut scribam comice, quam ego quidquam sapiam. Num ergo tragice sufficio? Pro me loquantur Tacitus, Suetonius, Dion, Seneca: nam et loquuntur ipsi fere omnia: ego tantummmodo modos feci; ineptus tibicen in comaedia. Sed tragica an quenquam decent? Quidni? An virum nostri ordinis? !uin me? An dehonestamenta Musarum? Musas (ni fallor) dehonestat, hac nota qui inurat castam castarum sobolem: ne dicam gravius, et subiratior sic istas tuear, ut mea Pythias meam Octaviam. Quin hoc ipsum ne rodat mirum, πάντων ἐπιλήπτωρ, vitilitigator, qui rodat (puto) corpus Domini; nisi sit magis Taciti, qui apud illum maximi, quam meum, qui minimi. Quo nomine et ista, et ex illo audiat: oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis allaturas: nec cuiquam iudici grave, aures studiis honestis et voluptatibus concessis impartire. Quid quod adiungit, in quinquennali ludicro per noctes, et per Neronem instituto, nullo insigni dehonestamento spectaculum transisse? Nec vero vel Aristonem Livii, vel Ciceronis Roscium, Aesopum sic asperget os impurum et putidum quin loco demum sint honesto, ut scena dignissimi, sic curia; etsi in scena Roscii, at viri meliores plus veritatis possideant, quam disciplinae. Quin instar omnium, pro me sic Plinius, acsi de se loquatur, et studiosus, et senator. facio nonnunquam versiculos, severos parum facio, comaedias audio, specto mimos, lyricos lego, satyricos intelligo, rideo, iocor, ludo; utque omnia innoxia remissionis genera breviter complectar, homo sum. Quid quod addit doctissimos, gravissimos, sanctissimos, qui scriptitarint, recitarint, quorum non seria modo, verum etiam lusus exprimere laudabile, nominibus patriciorum, poetarum, imperatorum plusquam viginti quatuor additis actorem hunc ut proterat. Quin de Nerone sic respondet : non corrumpi in deterius, quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere, quae saepius a bonis fiunt. nec sanctitatem morum distare ordinibus. Sic ille dixit, vixit: cuius, quos vocat lusus maiorem gloriam huc usque consequuti, quam huius unquam consequentur seria. At scribi fert: quin legi? Et legi; quin edisci? Et edisci; quin recitari? Et recitari; quin audiri? Et audiri, quin agi? Quin spectari? Si idem adest animus, de actu parum interest. Viva vox magis afficit in omnem partem. Sint acriora quae legas, at sedent altius in animo, quae pronuntatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis affigit. Recitari nonnunquam frigide, perabsurde, intelligo: sed ab eo cui latera, cui manus, cui cerebrum, non plumbeo, non stolido, non asino, sic recitari vix concesserim. Quin Italis non alienis a Latinis, recitarí una comedia, id idem est quod agere. honesti demum nomine, Georgiani equites respondeant e sua periscelide, honi soit qui mal y pense. Mala mens, malus animus. Boni, non nisi bene, de quibusvis dum notint; mali, non nisi male, vel de bonis cum norint, unquam coniicient, ex coniectura iudicabunt, ex iudicio pro rostris praedicabunt. Plus indecori, inhumani, illiciti (quod unquam senserim) vident qui absunt, imaginatur qui obtrectant, memorant qui maledicunt, quam qui interfui, vidi, audivi, cogitavi, vel (vigilans si somniaret) somniavi. Qui secum in angulis versantur, ne cum malo homine versentur, videant. Hic nequid mali lubeat, spectantem pudeat in tanta luce conspici agentem (ne peius dicam) aliud: sin lubeat, non vacet, aures dum arrigit, attendit animum, ne effluat quid audiendum: sin vacet, non liceat, quod ora, oculi, mores, mentes undiquaque spectantium prohibeant, inclament, aversentur. Ἀπίτω φθόνος, ἀπίτω βασκανία, ut ait Aristaenetus. Quin mundus universus, ut Ioannes Sarisberiensis agit arbitrium, si mimum implet, exercet histrioniam; si vita omnium comaedia, imo tragaedia; si nomine comaediae vel tragaediae tanta est area, quantus est mundus; nec exclusus admittitur, nec inclusus emittitur: Ioannes aliquis, qui Sarisberiensis esse non recuset, qui denique spectator, actor, comicus, tragicus, scenicus recuset esse? Aliis quod sint, exprobret? Larvatus dici sustinet, sed metaphorice: quin potius revera personam, ut monet Epictetus, sustinet? At impostura haec, qua scilicet qui decipit, et qui decipitur, est non decepto melior. Sed quem fefellit non ἀναίσθετον vel puer vel faemina, vel ut rex nebulo, vel idiota ut philosophus, quin idiota, puer, nebulo agnosceretur. Nempe magis - fallunt animi sub vulpe latentes qui astutam vapido servant sub pectore vulpem, quod sit in vita pluribus; quam qui personas induunt, exuunt, se simulare non dissumulant, citant ut recitent, dum mortuos viventes representant; quod fit in scena histrionibus. Tam putem puerum Octaviam quae olim fuit, quam quae nunc non est, foeminam. ferendi magis igitur qui fere fallunt ut delectent, quam qui delectant specie ut fallent opere. Qui hominem in vulpe, quam qui vulpem referunt in homine. At scenicorum tandem pestis crambe (ut audio) recoxit nobis; et illis invexit (vereor) incognitas, immeritas, inusitatas. Quid aliud, si Socrati non scomma solum in scena, sed et cicutam propinassent? Si meruissent, si fecissent, fecisse immerito quae arguuntur? Si infecissent illos, valere qui se sentiunt plus quam absentes Momos? Maledictum ingerere tam pestilens! — Tantane animis caelestibus irae? Mitius; mitius. Quid enim? Num melius in magistratus invehi, saevire in minores, suos suspicere, damnare alios,

ut sine rivali seque et sua solus amarit?

idque sub zeli spiritu? idque e suggesto theologico? Idque bene precari cum magis deceat quam male ominari?
Verum tragice si placuit, quin placuit ad modos veteres? quin ad leges poeticas —

ne quarta loqui persona laboret?

certe ἀρχαῖα ἄριστα. Nec dicam facile, maioris an ingenii, an artificii pauca multis extendere, an multa paucis comprehendere. Hic tamen magis placuit, quam finxi, καινοπρέπεια, quam iners, quam fugi, παλαιότης. Vivo moribus praeteritis: loquor verbis praesentibus. Non pedem calceo, sed pedi calceum accommodo. Nec nimis a veteribus recedunt ista, et ad nostros accedunt satis. dormivi forsitan in primis actibus: at non defeci in extremo, qui per se compleat non absonam tragaediam. At isti tragaediae quae scenam instruant (ut olim ille) circa Oxonium vix arbores ligna suppeditent. Tuae (respondet ille) tres sufficiant. At cur non acta? Non dico, quod non apta; forte nec scripta in hunc finem: etsi utrumque innuat et personarum multitudo, et longitudo inaequalis actuum, et modus tractandi non plausibilis. Nec dico quod non oblata: nec enim debui, qui multum, qui me debeo Collegio in primis Ioannensi, tum eius praesidi dignissimo, dein sociis doctissimis, Paddaeo demum nostro beneficentissimo convictori, quod apud illos exaratum, certe non debui non offerre: etsi sic (fateor) obtulerim, ut quam acceptam, melius repudiatam tulerim. Repudiatam dico: ille dum consulit respublica ne detrimentum capiat, iste ne res privata: alter, melius, peius, prosit, obsit, nihil videt nisi quod lubet: alter, etsi nihil rectum facit —

nisi quod ipse facit nihil rectum putat:

Apud alios

hoc licet impune facere huic, illi non licet,
non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:

Apud alios sic valet φιλαυτία, ut aut Caesar, aut nihil. Foelix temeritas: aperta est vomica: sui quis cuiuspiam affectus inimicus, ab omnibus effectus amicissimus. Sed si repudiata, cui cedet in coniugium? Intacta, illibata, inviolata cui non cedet? Tanto maiorem (inquit ille) apud doctos habere debet gratiam, quanto minorem apud indoctos habet.
Quo nomine cum cogitarem patrem (par nobile) vestrum, quem nemo fando dixerit, qui non prius: laudaverit mox me mea respicens, sic et ad illum, effugiunt curas inferiora tuas.

in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora custos.
nec nostris praebere vacat tibi cantibus aures.

Et ad me retuli,

haec est caelesti pectore cura minor.
non vacat exiguis rebus adesse Iovi.

Cum tamen plurima meo meorum nomine illius beneficentiae diu debuerim sim semper debiturus,

nulla quibus reddi gratia digna potest,

quam proxime accedere, apud vos partem aliquam institui exolvere. Vos idcirco -

animae, quales neque candidiores
terra tulit, neque queis me sit devinctior alter;
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis:

inertis hoc otii inutile opusculum, quod nec labor excudit, nec cura limavit, saltem cum nihil agitis (Ausonius ut rogat) perlegatis, et ne nihil agatis, perlectum defendatis. Cui non placet, ne legerit: aut cum legerit, obliviscatur: aut non oblitus, ignoscat.Valete in virtutum omnium exempla geniti.

Londoni ex aedibus Greshamiis in festo Cinerum, 1603. vestro devotus nomini, devinctus ordini.

M. G

Sigue explorando

Por su autor
Matthaeus Gwinne · 7 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Nero — chorus v

Expediente

Autor
Matthaeus Gwinne
Título
Nero — Praefatio
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-nero-praefatio--matthaeus-gwinne-cfc835
Cita recomendada
Matthaeus Gwinne, «Nero — Praefatio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-nero-praefatio--matthaeus-gwinne-cfc835.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.