CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXXI. Ad Galactorium comitem.

latín

88.0260B|
Saepius optaram fieri me remige nautam,
Cursibus undifragis ut ratis iret aquis.
Flatibus aut rapidis per dorsa Garumnica ferrer,
Burdegalense petens ut celer actus iter,
Velaque fluctivagum traherent, Aquilone secundo,
88.0260C| Me quoque littoreo redderet aura sinu,
Qua pius antistes sacra Gundegisilus offert,
Culmine pro populi qua micat ara Dei,
Tu quoque, quo resides, meritis comes ample serenis.
Chare, Galactori, sedula cura mihi.
Cui rite excellens rex Guntheramnus honores
Majus adhuc debet, qui tibi magna dedit.
Cum tamen hoc vellem, timor obstitit, et Hunus ille
Qui cumulo rapidae mons fremit albus aquae.
Dulcedo invitat civilis, et unda repugnat,
Sic vocat, atque vetat hinc amor, inde pavor.
Plane hoc, quod superest, solvat vel epistola currens,
Littera, quod facerem, reddat amore vicem.
88.0261A| Maxime nunc igitur te, dulcis amice, saluto,
Sperans a Domino te superesse diu.
Cumque domo, sociis, antistite, conjuge, natis,
Vive comes, cui sint jura regenda ducis:
88.0262A| Pontifici summo commender, opime, precatu,
Sic tua pars meritis sit data dextra polis.
Si superest aliquid, hoc forte tributa redundant,
Qui modo mitto apices, te rogo mitte pices.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXX De Agerico episcopo Veroduni.Miscellanea (Venantius) — XXXI. Ad virum venerabilem Amphionem presbyterum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXXI. Ad Galactorium comitem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxxi-ad-galactorium-comite--venantius-fortunatus-79d04d
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXXI. Ad Galactorium comitem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxxi-ad-galactorium-comite--venantius-fortunatus-79d04d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.