Scribere per lacrymas si possint dura parentes,
88.0177B| Hic pro pictura littera fletus erat.
88.0178A| Sed quia lumen aquis non signat nomen amantis,
Tracta manus sequitur qua jubet ire dolor.
Nobilis Eusebiae, furibundi sorte sepulcri,
Hic, obscure lapis, fulgida membra tegis.
Cujus in ingenio, seu formae corpore pulchro,
Arte Minerva fuit, victa decore Venus.
Docta tenens calamos, apices quoque figere filo,
Quo tibi charta valet, hoc tibi tela fuit.
Dulcis in Eusebii jam desponsata cubile,
Vivere sed tenerae vix duo lustra licet.
Ut stupeas juvenem, sensum superabat anilem,
Se quoque vincebat, non habitura diu.
Conteriturque socer, cui nata, generque recedit,
Haec lethalis obit, ille superstes abit.
Sit tamen auxilium, quia non es mortua Christo,
88.0178B| Vives post tumulum, virgo recepta Deo.