Egregio compacta situ, phalerata rotatu,
88.0292D| Atque Sophocleo pagina fulta sopho,
Me arentem vestro madefecit opima rigatu,
Fecit et eloquio, quod loquor, esse tuo.
Dulcis, chare, decens, facunde, benigne Gregori,
Atque Pater patriae hinc sacer, inde cate.
88.0293A| Muneribus, meritis, animis et moribus aequis.
Omnibus officiis, unde colaris, habens.
Me Fortunatum tibi celso sterno pusillum,
Commendo et voto supplice rite tuum.
88.0294A| Cui das unde sibi talaria missa ligentur,
Pellibus et niveis sint sola tecta pedis.
Pro quibus a Domino detur stola candida vobis,
Qui datis hoc minimis, unde feratis opes.