CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXVI. Domno sancto, atque apostolicis actibus praedicando domno, pio, et peculiariter dulci in Christo Patri Avito papae.

latín

Officiis intente piis, Pater orbis, Avite;
Gloria pontificum, noster et altus amor.
Per quem plebs, regio, peregrinus et hospes aluntur,
88.0145B| In quo cuncta capit, quae sibi quisque cupit.
Ex opere immeritus merui pia dona patroni,
Ne minimam pascens immemor esses ovem.
Qui trahis ore greges aeterna ad pabula Christi,
Qualiter hinc vivant, est quoque cura tua
Semper et absentes praesens tua protegit ala,
Quo pede non curris, munere totus ades
Muneribus vestris aut Agnes, aut Rhadegundes,
Multiplici orantes fomite vocis agunt.
In coelos penetranda seras, Pater alte, talenta,
Quae centena suo tempore culta metas.
Per dominum regemque bonum, precor, aulice praesul.
Ut Fortunati sis memor, alme, tui.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXVI. De munere suo.Miscellanea (Venantius) — XXVI. Epitaphium Vilithutae [Vilitrutae]. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXVI. Domno sancto, atque apostolicis actibus praedicando domno, pio, et peculiariter dulci in Christo Patri Avito papae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxvi-domno-sancto-atque-ap--venantius-fortunatus-a9d333
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXVI. Domno sancto, atque apostolicis actibus praedicando domno, pio, et peculiariter dulci in Christo Patri Avito papae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxvi-domno-sancto-atque-ap--venantius-fortunatus-a9d333.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.