CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXV. Epitaphium Theodechildis reginae.

latín

88.0170C|
Quamvis aetatis senio jam flecteret annos,
Multorumque tamen spes cito rapta fuit.
88.0171A| Si precibus possent naturae debita flecti,
Plebs ageret lacrymis, hanc superesse sibi.
Gaudia quanta inopum tumulo sunt clausa sub isto?
Votaque quot populis abstulit una dies?
Inclyta nobilitas genitali luce coruscans,
Hic properante die Theodechilda jacet.
Cui frater, genitor, conjux, avus, atque priores,
Culmine succiduo regius ordo fuit
Orphanus, exsul, egens, viduae, nudique jacentes,
Matrem, escam, tegmen hic sepelisse dolent.
Unica res placuit, cumulo mercedis opimae,
Antea cuncta dedit, quam peteretur opem.
Occultans sua dona suis, neu forte vetarent,
Sed quae clausa dedit, judice teste, docet.
Templorum Domini cultrix, pia munera praebens,
88.0171B| Hoc proprium reputans, quidquid habebat inops.
88.0172A| Una mori sors est, et terrae reddere terram:
Felix, cui meritis stat sine fine dies.
Actibus his instans, terrena in luce relata,
Ter quino lustro vixit in orbe decus.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXV. Ad Felicem episcopum Biturigensem, scriptum in turrem [turre] ejus.Miscellanea (Venantius) — XXVI. Ad eumdem. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXV. Epitaphium Theodechildis reginae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxv-epitaphium-theodechild--venantius-fortunatus-341744
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXV. Epitaphium Theodechildis reginae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxv-epitaphium-theodechild--venantius-fortunatus-341744.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.