88.0170B| Non hic nostra diu est fugienti tempore vita,
Quae sub fine brevi vix venit, inde redit,
Ecce caduca volant praesentia saecula mundi,
Sola fides meriti nescit honore mori.
Clauditur hic pollens Orientius ille sepultus,
Cui Palatina prius mansit aperta domus.
Consiliis habilis, regalique intimus aulae,
Obtinuit celsum dignus in arce locum.
Vir sapiens, justus, moderatus, honestus, amatus.
Hoc rapuit mundo, quod bene gessit homo.
Sexaginta annis vix implens tempora lucis,
Conjuge Nicasia qua tumulante, cubat.
Cujus castus amor colit ipsa sepulcra mariti,
Nec placitura homini, sed dedit esse Dei.