CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXIII. Epitaphium Juliani.

latín

Condita sunt tumulo Juliani membra sub isto,
Cujus in aeternum vivere novit honor.
Mercator quondam, conversus fine beato,
Raptus ab hoc mundo crimine liber homo.
88.0169C| Collegit nimium, sed sparsit egentibus aurum,
Praemisit cunctas, quas sequeretur, opes.
Sollicitus, quemcunque novum conspexit in urbe,
Hunc meruit veniens exsul habere patrem.
Pascere se credens Christum sub paupere forma,
Ante omnes apud hunc sumpsit egenus opem.
88.0170A| Nec solum refovens, sed dona latendo ministrans,
Amplius inde placet, quod sine teste dedit.
Felicem sensum, qui fratris migrat in alvum [alvo],
Et vivos lapides aedificare potest.
Extulit hunc tumulum genitoris honore Joannis,
Qui modo divinis fungitur officiis
Qualiter hic vivo serviret amore parenti,
Cum nati pietas ipsa sepulcra colit?

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXIII. De eadem re.Miscellanea (Venantius) — XXIV. Ad Agricolam episcopum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXIII. Epitaphium Juliani.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxiii-epitaphium-juliani--venantius-fortunatus-ecec55
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXIII. Epitaphium Juliani.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxiii-epitaphium-juliani--venantius-fortunatus-ecec55.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.