88.0258A|
Sic regat omnipotens radiantia culmina regis,
Atque ejus causas arma superna regant.
Sic dominum ac servos divina potentia servet,
Et patriae maneat, hoc dominante, salus.
Sic placido regi summus, pius auctor ab alto,
Qui dedit ante Petro, porrigat ipse manum.
Sic te longaevi comitetur gratia regis,
Et florente illo, gaudia fixa metas.
Hoc rogo quam citius veniat, quicunque jubetur,
88.0258B| Ne gravet ultra animos hic mora tarda meos.
Nam qui festinat statuit quod certa voluntas,
Si votum acceleret, dulcius esse solet.
Illud enim nimium per verba precantia posco,
Commender domino, te memorante, meo.
Actibus excellens maneas per saecula felix,
Et memor ipse mei, dulcis amice, vale.