CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XXI. Epitaphium Avoli

latín

Irriguis Avolum lacrymis ne flete sepultum,
88.0168C| Qui propriis meritis gaudia lucis habet.
Nam si pensentur morum pia gesta suorum,
Felix post tumulos possidet ille polos.
Templa Dei coluit, latitans satiavit egentem,
Plenius illa metit, quae sine teste dedit.
Nobilitate potens, animo probus, ore serenus,
Plebis amore placens, fundere promptus opes.
Non usurae avidus, licet esset munere largus,
Plus nihil expetiit, quam numerando dedit.
Nil mercedis egens, merces fuit una salutis,
Quod minus est pretio, proficit hoc merito.
88.0169A| Luce perenne fruens, felix cui mortua mors est,
Quem non poena premit, vita superna manet.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XXI. Domnis sanctis atque apostolicis in Christo patribus Ecclesiae pontificibus, pro commendatione peregrini, Fortunatus.Miscellanea (Venantius) — XXII. Ad Aredium abbatem. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XXI. Epitaphium Avoli
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xxi-epitaphium-avoli--venantius-fortunatus-e11c9d
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XXI. Epitaphium Avoli», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xxi-epitaphium-avoli--venantius-fortunatus-e11c9d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.