88.0107B| Martyris egregii pollens micat aula Georgi,
Cujus in hunc mundum spargitur altus honor.
Carcere, caede, fame, vinclis, site, frigore, flammis
Confessus Christum, duxit ad astra caput.
Qui virtute potens Orientis in axe sepultus,
Ecce sub occiduo cardine praebet opem
Ergo memento preces et reddere dona, viator,
Obtinet hic meritis quod petit alma fides.
Condidit antistes Sidonius ista decenter,
Proficiant animae quae nova templa suae.